monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11 > 11 > 12 > 19 > 2 > 10 > 2 > 11 > 10 > 5
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, IV <<<     >>> VI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, Caput V

1 Hoc ergo primum est divinae animadversionis exordium. Primum utique, non solum. Secuta namque est aerumnarum ingentium longa series, atque a domo eius iugis admodum malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur; Amnon ab Absalone iugulatur [II Reg. 13]. Scelus quidem grande [ In ommibus editionibus, praeterquam in ea quam Galesinius Romae adornavit, legitur a bono fratre. Quo etiam modo habent codices Corbeiensis et Colbertinus. Galesinius igitur recte emendavit, ab uno fratre. Error hinc ortus quod veteribus illis librariis solemne fuerit invicem commutare litteras o et u, quemadmodum multoties iam observatum est.] ab uno fratre committitur, sed peius tamen ab alio vindicatur.
2 Inter haec tamen David pater facinore utriusque punitur. Duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur. In Thamar enim virginitas amittitur; in Amnone etiam Absalonis perditio lugetur. Et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus pater gravius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro.
3 Iam vero hinc iuxta verbum Dei inaestimabilis mali cumulus. Insidias diu pater a filio patitur, regno pellitur, et ne occidatur, profugus abscedit. Impurior nescias, an cruentior filius. Quia interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu; et quidem incestu, praeter incesti nefas, per industriam accumulandi sceleris elato; cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, persecutor parentis publice perpetraret; scilicet ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur quam oculi etiam totius orbis publico foedarentur incestu.
4 Iam si addenda est et ipsius fugae facies, quale illud fuit cum tantus rex, tanti nominis, cunctis regibus altior, mundo maior, omnes admodum suos cum paucissimis suis fugeret, in comparatione dudum sui egestuosus, in comparatione sui solus, fugiens cum metu, cum dedecore, cum luctu, operto, inquit Scriptura, capite, et nudis pedibus incedens (II Reg.
5 XV, 30), [ Ita recte codex Corbeiensis pro eo quod Colbertinus et editiones habent: Super istis, prioris status, etc.] superstes prioris status a se ipso exsulans, pene iam post se vivens, deiectus usque in servorum suorum vel, quod grave est, contumeliam, vel, quod gravius, misericordiam; ut vel Siba eum pasceret, vel maledicere Semei publice non timeret [II Reg. 16]; ita Dei iudicio a se alter effectus, ut ei quem [ Editiones Galesinii et Pithoei, quibus consentit codex Corbeiensis, sic legunt: Quem timuerat forsitan totus orbis. Sed editio Brassicani non habet vocem forsitan, quae videtur superflua. Nos itaque eam ab hoc loco sustulimus.] timuerat [ Ut tum videbatur, quemadmodum dicet infra Salvianus lib. I Adversus Avaritiam, pag. 224.] totus orbis, unus in faciem insultaret inimicus.
Salvianus Massiliensis HOME