Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, Caput IV
| 1 | Vides quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii, Deum etiam praesenti saeculo iudicare divinae per sacros testes litterae probant. Sed forsitan dices id specialiter sancto viro a Deo praestitum, ut de adversariis eius protinus iudicaret. Dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis Dei atque iudiciis dicere velim. |
| 2 | Sed tamen ut evidenter agnoscas censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare quam causis, audi quomodo iudex Deus, qui pro David servo suo sententiam assidue evidentem dedit, contra David ipsum saepius iudicarit. Et quidem hoc non in multorum hominum negotio, aut, quod forsitan potuisset Deum magis movere, sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari, et ubi tantum virum persona penitus non gravaverat, nisi causa mulctasset. |
| 3 | Interfecto Uria Ethaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae, statim fit ad David sermo divinus: Uriam Ethaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo. Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis [II Reg. 12, 9-12]. Quid dicis tu, qui non solum noniudicari quaecunque agimus, sed nec respici omnino a Deo credis? |
| 4 | Videsne etiam a secreto illo quo David semel lapsus est, nequaquam Dei oculos abfuisse? Unde et tu, qui, ad solatium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus nostros a Deo non putas, ex hoc ipso et aspici te a Christo semper intellige, et puniendum forsitan propediem esse cognosce; quia etiam David sanctum vides unum errorem suum nec secreto occultorum penetralium potuisse contegere, nec a praesentibus poenis privilegio saltem magnorum operum vindicare. Quid enim ait ad eum Dominus? Tollam uxores tuas in conspectu tuo; et gladius non recedet a domo tua usque in sempiternum. |
| 5 | Vides quam praesens excipiat tantus vir pro uno statim errore iudicium. Protinus culpam secuta damnatio est, et damnatio statim puniens nihilque reservans, atque illico coercens reum, non in futurum differens reatum. Et ideo non dixit, Quia fecisti hoc, venturum iudicium Dei senties, et futuro gehennae igne torquebere; sed, praesentia, inquit, tormenta senties, atque imminentem iam cervicibus tuis divinae severitatis gladium sustinebis. Et quid post haec? Agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur, compungitur, confitetur, luget, poenitet, deprecatur, gemmas regias abdicat, crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur, diademate exhonoratur, cultu et corde mutatur, totum regem cum ornatibus suis abiicit, providum poenitentem cum patrocinio ambitiosi squaloris assumit, ieiunio exigitur, ariditate siccatur, fletu effunditur, solitudine carceratur. |
| 6 | Et tamen rex tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogativis meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu supplicet, non evadit. Et hic tantum tam grandis poenitentiae fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed in praesenti tamen veniam non meretur. Denique quid poenitenti propheta ait? Quia blasphemare fecisti inimicos Domini, filius qui ex te natus est morietur (Ibid., 14). Praeter poenam acerbae orbitatis, etiam hunc addi piissimo patri intellectum summi supplicii Deus voluit ut dilectissimo filio causa mortis pater ipse existeret qui doleret, cum utique natum ex crimine puerum crimen ipsum occideret quod creasset. |