| 1 | Superest ut quia testimoniis sacris et respici ac regi a Deo omnia iam probavimus, etiam iudicari plurima in hoc saeculo a Divinitate doceamus. David sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim Deo exsecutore percepit. Exstincto itaque paulo post adversario suo et manu coelesti obruto, sic locutus est: Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal [I Reg. 25, 39]. Eumdem quoque cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in brevi Dominus vindicavit, nec vindicavit tantum, sed cumulatius vindicavit quam ipse voluit qui vindicabatur. Ut ostenderet scilicet Deus graviorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus suam. |