monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 10 > 2
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, I <<<     >>> III

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, Caput II

1 Videamus nunc an qui respicit regat, cum utique ipsa ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi: quia non ad hoc respicit ut cum aspexerit negligat, qui scilicet per id ipsum non negligere intelligitur quia respicere dignatur; praesertim cum superius sacer sermo testatus sit malos ad perditionem a Deo aspici, bonos ad salutem.
2 Hoc ipso utique dispensatio divini gubernaculi demonstratur. Hoc est enim iusta gubernatione regere et singulos quosque homines pro meritorum diversitate tractare. Sed accipe tamen de hac re plenius testimonium. Dicit ad Deum Patrem in psalmo Spiritus sanctus: Qui regis Israel, intende [Psal. 79, 1]. Israel, videns Deum interpretatur: quem utique cum Christiani fide et corde videant qui fideliter credunt, licet gubernator omnium Deus sit, illis tamen peculiariter regimen praestari a Deo dicitur, qui regi peculiariter a Divinitate mereantur.
3 Unde et tu, quicunque ille es, si Christianus es, necesse est ut regi te a Deo credas. Si autem gubernari te a Deo cum caeteris Christianis omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos te esse cognoscas. Sed si illud, ut supra iam diximus, magis quaeris quod ad omnes homines, non quod ad solos pertinet Christianos, ecce evidenter dicit volumen sacrum cuncta quotidie nutu Divinitatis regi et incessabiliter a Deo omnia gubernari.
4 [ Respicit fortasse auctor locum Eccli. XXXIX, 10, ubi legitur: Ipse diriget consilium eius et disciplinam. Atque hic ita legendum suadere videtur contextus.] Ipse enim, inquit, diligit consilium et disciplinam [Eccl. 39, 10]. Nec enim est aliud Deus, cuius cura est de omnibus. Cum sis ergo, inquit, iustus, iuste omnia disponis, et cum magna reverentia disponis nos [Sap. 12, 15]. Ecce habes iugiter disponentem Deum, iugiter gubernantem: quamvis in isto Scripturae loco non gubernatio tantum sacra, sed etiam dignitas declaretur humana.
5 In hoc enim quod ait, disponis nos, vis divinae gubernationis; in hoc autem quod cum magna reverentia, culmen humanae ostenditur dignitatis. Alibi quoque in propheta: Nunquid non coelum, inquit, et terram ego impleo [Ier. 23, 24]? Cur autem cuncta impleat, ipse declarat: Quia vobiscum sum, Inquit, ut salvos faciam vos [Ier. 42, 41]. Ecce enim non modo regimen suum Dominus et impletionem, sed etiam vim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit.
6 Hunc enim fructum in se habet Divinitatis impletio, ut salvet ea quae adimplentur. Et ideo in apostolorum Actibus beatissimus Paulus, In ipso, inquit, et vivimus, et movemur, et sumus [Act. 17, 28]. Plus absque dubio quam gubernator est vitae, in quo motus ipse viventis est. Non enim dixit ab ipso nos, sed in ipso moveri, docens scilicet insitam intra virtutes sacras omnium nostrum esse substantiam; quia in ipso profecto vivimus a quo hoc ipsum ducimus quod sumus.
7 Sed et Salvator ipse in Evangelio: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [Matth. 23, 20]. Non solum nobiscum se esse dixit, sed etiam omnibus diebus esse nobiscum. Tu eum, o ingratissime homo, qui sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri habere dicis? Quid ergo facit nobiscum? Nunquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut negligat?
8 Et quomodo sibi utrumque convenit, ut qui pietati praestat praesentiam, impietati tribuat incuriam? Ecce enim, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Praeclare videlicet affectum Dei interpretamur, si nos calumniamur ab eo iugiter negligi, cum ille nos a se testetur iugiter non relinqui.
9 Ille per hoc ostendere voluit quod a nobis affectu et protectione iugiter non discederet, qui a nobis etiam praesentia non abesset. Nos in contemptum nostri divinam vertimus charitatem, nos amoris testimonia in odii argumenta mutamus. Hoc enim quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium esse volumus quam amoris.
10 Nam si absentem se Dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan de incuria poteramus absentis. Maioris contemptus res est atque fastidii, si nos iugiter negligit qui a nobis iugiter non recedit, et plus in se odii nostri habet, si ad hoc semper nobiscum permanet ut qui nos praesentia nunquam deserit, semper repudiet affectu.
11 Sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo Deo credi, ut ad hoc semper nobis voluerit assistere ut nos maiore fastidio negligere videretur assistens. Absit hoc scelus dici. Nemo enim, puto, vel in toto humano genere tam malus est qui ideo cum ullo hominum velit esse quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat ut maiore odii fructu possit despicere praesentem.
12 Ipsa nos vel doceat humana natura, vel vincat, si non ideo cum quocunque homine esse cupimus quia eum cum quo esse cupimus diligimus. Et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam nostram cupimus quem amamus. Quod ergo etiam malo homini auferre non possumus, Deo tollimus, et peiorem pessimis hominibus Deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum se esse dixerit ut fastidiosius nos negligeret, cum fuisset. Sed haec hactenus.
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 10 > 2