Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, Caput I
| 1 | Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus; quibus utique iugiter Deus noster et contemplator sollicitissimus, et gubernator piissimus, et iudex iustissimus comprobatur. Sed cogitat de imperitioribus forte aliquis: Si sic aguntur nunc a Deo omnia ut tunc acta sunt, quid est quod mali praevalent, affliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint, et misericordiam boni, nunc videntur sentire quodammodo boni iram et mali gratiam? Paulo post ad ista respondeam. Nunc quia tria haec, id est, praesentiam Dei, gubernationem atque iudicium, tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione, exemplis ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, superest ut testimoniis declaremus: quamvis exempla ipsa quae diximus, haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium esse dicitur quo rerum veritas approbatur. |
| 2 | Quid igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt, per testimonia sacra primum probari debet, praesentia, an gubernatio, anne iudicium? Praesentia, opinor: quia qui vel recturus est vel iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut vel regere quidquid illud est vel iudicare possit. Loquens in voluminibus suis sermo divinus sic ait: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos [Prov. 15, 3]. Ecce habes praesentem, ecce intuentem, ecce in omni loco cura ac provisione vigilantem. |
| 3 | Idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut probaret scilicet nihil ab eo negligi, quem ostenderet universa rimari. Quod ut plenius capias, audi quid in alio Scripturarum loco idem testatur Spiritus sanctus: Oculi, inquit, Domini super timentes eum, ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame [Psal. 32, 18, 19]. Ecce cur aspicere iustos homines Deus dicitur; utique ut conservet, ut protegat. |
| 4 | Aspectus enim Divinitatis propitiae, munus est conservationis humanae. Nam et alibi idem divinus Spiritus: Oculi, inquit, Domini super iustos, et aures eius in preces eorum [Psal. 33, 16]. Vide qua benignitate agere cum suis Deum Scriptura dicit. In hoc siquidem quod ait oculos Domini super iustos esse, affectus aspicientis ostenditur; in hoc autem quod aures in precibus paratas, semper exaudientis largitas demonstratur. |
| 5 | Quamvis per id quod dicit, divinas aures in precibus semper esse iustorum, non audientia tantum Dei, sed quaedam quasi obedientia Dei designetur. Quomodo enim in precibus iustorum divinae aures sunt? Quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut illico exaudita concedant? |
| 6 | Semper ergo ad audiendas sanctorum preces paratae Domini nostri aures, semper attentae sunt. Quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos Dei audientiam legimus, tam prompte ipsi Deum audire vellemus! Sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere Deus legitur, parum prodesse causae, quia non sit generalis Divinitatis intuitus qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur. |
| 7 | Iam quidem superius sacer sermo testatus est quia oculi Domini contemplantur bonos et malos. Sed si hoc etiam nunc vis plenius probari, respice quid sequatur. Hoc enim subditur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Ibid., 17). Vide absque dubio quia non potes queri quod non aspiciat etiam iniustos Deus, quia intelligis generalem quidem esse in omnes Domini visionem, sed meritorum fieri disparilitatem diversam. |
| 8 | Boni quippe aspiciuntur ut conserventur, mali ut disperdantur: cum quibus utique partem et ipse habens, qui hominem a Deo aspici negas, non solum videri te a Domino evidenter intellige, sed periturum quoque indubitanter agnosce. Nam cum ad hoc sit vultus Dei super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, necesse est ut qui aspicere Dei vultum per fidem negas, aspicientis iram perditione cognoscas. |
| 9 | Igitur de praesentia ac de aspectu Dei ista sufficiunt. DE GUBERNATIONE DEI. |