monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, XI <<<    

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput XII

1 Poenitet gentem Hebraeorum de Aegypto recessisse [Exod. 16], percutitur; dolet deinde fatigari se labore itineris, affligitur; carnes desiderat, verberatur. Et quia quotidie mannam edens explere inlecebris cupit ventris ingluviem, optata quidem cupiditate saturatur, sed in ipsa tamen saturitate torquetur. Adhuc enim, inquit Scriptura, esca erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit in eos.
2 Et occidit plurimos eorum, et electos Israel impedivit [Psal. 77, 30, 31]. Og contra Moysen rebellat, exstinguitur [Deut. 3]. Core conviciatur, obruitur. Dathan et Abiron murmurant, devorantur [Num. 16]. Aperta est enim, inquit, terra, et deglutivit Dathan, et operuit synagogam Abiron [Psal. 105, 17]. Ducenti quoque et quinquaginta, ut sacer sermo testatur, principes viri qui tempore concilii per nomina vocabantur, surrexerunt contra Moysen: Cumque stetissent contra Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus.
3 Cur elevamini super populum Domini [Num. 16, 3]? Et quid post haec? Ignis, inquit, egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant in censum (Ibid., 35). Sed cum haec tanta fierent, coelestis cura non profuit. Adhibita est saepissime coercitio, sed emendatio non est secuta. Sicut enim nos, cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi cum caederentur saepissime, non emendabantur.
4 Quid enim scriptum est? Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini [Num. 16, 41]. Et quid postea? Percussa sunt statim et divino igne consumpta quatuordecim millia hominum et septingenti. Cum omnis ergo tunc populi multitudo peccaverit, cur non est in omnibus vindicatum? praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione Core nullus evaserit.
5 Cur ibi cunctum peccantum coetum interfici Deus voluit, hic tantummodo portionem? Scilicet quia plenus et [ Colbert., iustitia et misericordia.] iustitiae et misericordiae Dominus, et pietati suae multa donat per indulgentiam, et [ Editiones: Et severitati per disciplinam. Haud dubie lectio illa optima est. Sed ego praefero lectionem codicis Corbeiensis. Augustinus in psalmum centesimum: Deus autem nec in bonitate misericordiae perdit iudicii severitatem, nec in iudicando cum severitate amitttit misericordiae bonitatem.] severitate punit per disciplinam. Et ideo ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum emendationi poenam omnium noxiorum; hic autem misericordiae suae tribuit, ne universus populus deperiret. Et tamen cum tam misericorditer egerit, quia in parte plebis castigatio toties repetita non profuit, ad ultimum omnes morte damnavit.
6 Quae res et timori et emendationi nostrae simul proficere deberet, scilicet ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur, illorum fortasse exitu puniamur. Non enim dubium est quid actum de eis fuerit. Nam cum universa gens Hebraeorum ad hoc de Aegypto exierit ut terram repromissionis intraret, praeter duos tantum sanctos nullus intravit.
7 Sic enim scriptum est: Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis ante me hodie, sic faciam vobis. In solitudine hac iacebunt cadavera vestra [Num. 14, 26, 29]. Et quid postea? Parvulos, inquit, vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam ut videant terram quae vobis displicuit.
8 Vestra cadavera iacebunt in solitudine (Ibid., 31, 32). Et quid deinde? Omnes, inquit, mortui sunt atque percussi in conspectu Domini (Ibid., 36, 37). Quid est quod in his omnibus non sit? Vis videre rectorem? Ecce et praesentia corrigit, et futura disponit. [ Corb. et Colbert., vis videre iustum et pium et severum iudicem.] Vis videre severum iudicem? Ecce noxios punit. Vis videre iustum et pium? Ecce innocentibus parcit. Vis videre in omnibus iudicem? Ecce ubique iudicium est.
9 Nam et ut iudex arguit, et ut iudex regit. Iudex promit sententiam, iudex noxios perimit, iudex innoxios muneratur [ Explicit lib. I. Ita editio Pithoei. Codex Corbeiensis habet: Explicit liber I cum facilitate. Titulus vero sequentis libri is est: Incipit liber secundus in virtute Dei. Haec admonere fortassis nullius erat momenti. Verum ex antiquitate amamus etiam quisquilias et semesos lapides. Solebant veteres, ut annotatum est a viris eruditissimis, in fine librorum scribere Explicit; significare volentes perventum esse ad finem voluminis, quod plane explicatum esset et evolutum. Hieronymus in epistola ad Marcellam: Solemus completis opusculis ad distinctionem rei alterius sequentis medium interponere EXPLICIT aut FELICITER aut aliquid eiusmodi.].
Salvianus Massiliensis HOME