Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput XI
| 1 | Liberatus quondam de Pharaonis iugo populus Hebraeorum, ad Sina montem praevaricatus est, et statim a Domino pro errore percussus. Sic enim scriptum est: Percussit ergo Dominus populum pro errore vituli quem fecerat Aaron [Exod. 32, 35]. Quod potuit maius et evidentius de peccatoribus Deus ferre iudicium, quam ut statim consequeretur poena peccantes? |
| 2 | Et tamen cum omnis populus reus fuerit, cur non est in omnes missa damnatio? Quia pius scilicet Dominus partem percussit sententiae suae gladio, ut partem corrigeret exemplo, praeberetque omnibus simul et coercendo censuram et indulgendo pietatem. Censura enim fuit quod castigavit, pietas quod pepercit: quamvis utrumque impari modo. |
| 3 | Plus siquidem tunc pietati datum est quam severitati. Ideo utique, quia cum indulgentissimus Dominus propensiorem se semper miserationi praestet quam ultioni, licet in coercenda tunc Iudaici exercitus parte iudicio ac severitati censura divina aliquid attribuerit, maiorem tamen sibi populi portionem pietas vindicavit: specialiter quidem hoc, et peculiari tunc innumerae plebis misericordia; ne omnes scilicet quos reatus complectebatur, poena consumeret. |
| 4 | Caeterum erga quasdam personas, ut legimus, ac familias censura Dei inexorabilis est; sicut illud, ubi otiante sabbatis populo, is qui colligere ligna usurparat, occidi iubetur [Num. 15, 35]: quamvis enim opus ipsum hominis videretur innoxium, faciebat tamen eum diei observatio criminosum. Vel cum duobus lite certantibus, unus qui blasphemarat, morte multatur. |
| 5 | Sic enim scriptum est: Ecce autem filius mulieris Israelitidis quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelite. Cumque blasphemasset nomen Domini, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen [Levit 24, 10, 11]. Et paulo post: Miserunt, inquit, eum in carcerem, donec viderent quid iuberet Dominus. |
| 6 | Qui locutus est ad Moysen, dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus super caput eius, et lapidet eum populus universus (Ibid. 12-14). Nunquid non praesens Dei est manifestumque iudicium, et prolata quasi iuxta humani examinis formam coelesti disceptatione sententia? Primum, qui peccaverat comprehensus est; secundo, quasi ad tribunal adductus; tertio, accusatus; deinde in carcerem missus; postremo, coelestis iudicii auctoritate punitus. |
| 7 | Porro autem non punitus tantum, sed punitus sub testimonio; ut damnare scilicet videretur reum iustitia, non potestas: exemplo scilicet ad cunctorum emendationem proficiente, ut ne quis postea admitteret quod omnis in uno populus vindicasset. Hac igitur ratione atque iudicio omnia Deus et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni omnium proficeret quidquid singuli pertulissent. |
| 8 | Sicut etiam et illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis sanguinis viri, coelesti igne consumpti sunt [Num. 26; Levit. 10; II Paral. 24]; in quibus utique non iudicium tantum, sed praesens Deus ostendere voluit impendensque iudicium. Sic enim scriptum est quod cum egressus ignis a Domino devorasset holocaustum (Levit. |
| 9 | IX, 24), arreptis Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis praeceptum non erat. Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino [Levit. 10, 1, 2]. Quid enim aliud quam extentam super nos dexteram suam et imminentem iugiter gladium voluit ostendere, qui errorem supradictorum statim in ipso opere punivit, nec pene prius peractum est facinus peccantium, quam ulcisceretur poena peccatum? Quamvis non id tantum in hac re actum sit, sed etiam multa alia. |
| 10 | Cum enim in illis tunc non mens impia, sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declaravit profecto Dominus quo supplicio digni essent qui contemptu Divinitatis aliquid admitterent, quando etiam illi percussi a Deo essent qui sola mentis inconsideratione peccassent, aut quam rei essent qui contra iussionem Domini sui facerent, cum etiam illi taliter plecterentur qui iniussa fecissent. |
| 11 | Porro autem etiam ex hoc consulere Deus voluit nostrae correctioni per censuram salubris exempli, ut omnes laici intelligerent quantum iram Dei timere deberent, cum a praesenti poena filios sacerdotis nec meritum parentis eriperet, nec ministerii sacri privilegium vindicaret. Sed quid ego de his dico quorum inconsiderantia quodammodo Deum tetigit et ad coelestem iniuriam redundavit? |
| 12 | Maria contra Moysen loquitur, et punitur; nec punitur tantum, sed iudicii more punitur. Primum enim ad iudicium vocatur, deinde arguitur, tertio verberatur. In obiurgatione excipit vim sententiae, in lepra autem patitur piaculum criminosae: quamvis coercitio istiusmodi non Mariam tantum, sed etiam Aaronem humiliaverit, quia etsi deformari lepra summum antistitem non oportuit, et ipsum tamen Domini castigatio flagellavit: nec solum hoc, sed in poenam quam Maria patitur, Aaron etiam quasi culpae particeps coercetur. |
| 13 | Maria enim supplicio afficitur, ut Aaron confusione mulctetur. Porro autem ut inexorabilem in quibusdam agnosceremus formam divini esse iudicii, ne illius quidem intercessu qui laesus fuerat indulsit. Sic enim legimus ad Aaronem et Mariam dixisse Dominum: Quare igitur non timuisti detrahere servo meo Moysi? iratusque abiit. Et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix; clamavitque Moyses ad Dominum dicens: Obsecro, Domine, sana eam. |
| 14 | Cui respondit Dominus: Si pater eius spuisset in faciem illius, non debuerat saltem decem dierum rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur [Num. 12, 8-14]. Sufficiant igitur de hoc genere divisionis et de hac parte sermonis ista quae diximus. Infinitum enim est de omnibus disputare, quae nimis longum est etiam sine disputatione numerare. |
| 15 | Sed adhuc tamen aliquid addamus. |