Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput X
| 1 | Sed respondeatur forte hoc loco, habuisse quondam hanc hominum curam Deum; caeterum nunc penitus non habere. Unde hoc ita credimus? forsitan quia, ut illi tunc, mannam quotidie non comedimus, cum agros triticeos plenos messibus demetamus; quia coturnices humanis se manibus ingerentes non apprehendimus, cum omnia avium, pecudum, bestiarum genera devoremus; quod salientes rupibus aquas apertis oribus non excipimus, cum vinarias domos vinearum fructibus inrigemus? |
| 2 | Addo ego amplius aliquid, quod nos ipsi, qui illos tunc Deo curae fuisse et nos a Deo negligi dicimus, si accipere pro praesentibus bonis praeterita possemus, respueremus penitus conditionis istius optionem. Nollemus enim haec quae nunc habemus amittere, ut possemus ea quibus tunc illi usi sunt possidere; non quod nos meliora nunc habeamus quam gens illa tunc habuit, sed quia et illi qui quotidiano tunc coeli ac Dei ministerio pascebantur, antiquam ventris ingluviem bonis praesentibus praeferebant, turpissima scilicet ciborum carnalium recordatione moesti, et fetidissimo caeparum atque alliorum amore aegrescentes : non quod potiora essent quibus antea usi erant, sed quia, quod nunc a nobis fit, hoc tunc ab illis. Illi horrebant quae erant, et quae non erant desiderabant. Nos magis laudamus illa quae tunc fuerunt quam ista quae nunc sunt, non quia si eligendi facultas esset, semper habere illa mallemus, sed quia usitatum hoc humanae mentis est vitium, illa magis semper velle quae desunt. |
| 3 | Et quia, ut ille ait, aliena nobis, nostra plus aliis placent, accidit quoque illud quod generale ferme est omni homini, ut Deo semper ingratus sit; insitoque hoc et quasi nativo malo se cuncti invicem vincunt, ut beneficiis Dei detrahant, ne debitores se esse cognoscant. |
| 4 | Sed haec hactenus. Nunc ad negotii dudum coepti ordinem revertamur; quamvis, ut reor, non mediocriter iam probaverimus quae proposuimus; sed addamus tamen adhuc, si placet, quippiam: quia melius est plus probare aliquid quam necesse est, quam minus forsitan quam negotio debeatur. |