monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, VIII <<<     >>> X

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput IX

1 Possum innumera proferre. Sed vereor ne dum satis [ Editio Brassicani: Vereor ne dum satis rem probare renitimur. Galesinius: Vereor ne dum satis rem probare nitimur. Pithoeus: Vereor ne dum satis reprobare rem nitimur. Nos secuti sumus auctoritatem codicis Corbeiensis. Pro eo autem quod editio Pithoei omnino male habeat texisse, nos secuti codicem Corbeiensem et superiores editiones reposuimus texuisse. Atque ita in sua editione emendavit Rittershusius. Similis error acciderat in Commonitorio Vincentii Lirinensis.] rem probare nitimur, historiam texuisse videamur. Moyses in deserto positus gregem pascit [Exod. 3], rubum ardere conspicit, Deum ex rubo audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem mittitur, venit, loquitur, contemnitur, vincit. Aegyptus percutitur, Pharaonis inobedientia verberatur, et quidem non uno modo; scilicet [ Colbert., ut unus sacrilegus.] ut plus sacrilegus torqueatur diversitate supplicii.
2 [ Editio Pithoei: Et quid? postremo decies rebellat, etc. Reddidimus hic bona fide codicem Corbeiensem. Unde confirmatur coniectura Rittershusii, qui ita legendum esse monuerat.] Et quid postremo? decies rebellat, decies verberatur. Quid ergo dicimus? Puto quod in his omnibus et curare pariter res humanas Deum et iudicare cognoscas. [ Cum hic locus varie legatur, admonuissetque Rittershusius legendum videri In Aegypto quippe tunc non simplex, nos eius coniecturam secuti sumus in hac editione, ut sensum aliquem faceremus huic loco.] In Aegypto quippe tunc enim non simplex tantum, sed multiplex constat Dei fuisse iudicium. Quotiescunque enim rebellantes Aegyptios percussit, toties iudicavit.
3 Sed post ista quae diximus, quid secutum est? Israel dimittitur, pascha [ Colbert., celebratur, Corb., celebrato.] celebrat, Aegyptios spoliat, dives abscedit, Pharaonem poenitet, exercitum contrahit, ad fugientes pervenit, castris iungitur, tenebris separatur, siccatur pelagus, Israel graditur, officiosa undarum patientia liberatur. Pharao sequitur, mare super eum [ Corb., super volvitur. Hinc volumina pro fluctibus in epistolis Meletii episcopi Mopsuesteni et Theodoreti Cyrensis editis in synodico adversus tragoediam Irenaei cap. 119, 129, 139, 151. Plinius lib. VII, cap. 45: Magna sortis humanae reperiantur volumina.] volvitur, fluctu operiente deletur.
4 Puto iam non obscurum in his quae acta sunt Dei esse iudicium, et quidem non iudicium tantum, sed etiam moderationem atque patientiam. Patientiae enim fuit quod [ Colbert., Aegyptios rebellantes saepe percussit.] Aegyptii rebellantes saepe percussi sunt; iudicii, quod [ Id est, in contumacia durantes. Quod alii, ut diversa sunt hominum ingenia, aiunt esse animi parum liberalis, alii vero generosae et excelsae mentis.] contumaciae pertinaces morte damnati.
5 Igitur post hunc rerum gestarum ordinem ingreditur eremum victrix sine bello gens Hebraeorum. Agit iter sine itinere, viatrix sine via, praevio Deo, divino commilitio honorabilis, ductu coelesti potens, sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam nocte, congruas colorum diversitates pro temporum diversitate sumentem; scilicet ut et diei [ Colb., lumen.] lucem lutea obscuritate distingueret, et caliginem noctis flammeo splendore claritatis radiaret. Adde huc fontes repente natos, adde medicatas aquas vel datas vel [ Idem codex, invitatas.] immutatas, speciem servantes, naturam relinquentes.
6 Adde aperta erumpentibus rivis montium capita, adde scaturientia novis pulverulenta arva torrentibus, adde inlatos itinerantium castris alitum greges Dei pietate indulgentissima [ Hic locus sic antea legebatur in editione Pithoei et in codice Corbeiensi, Deum pietate indulgentissima, etc. Admonuerat autem Rittershusius legendum esse Dei pietate. Cum itaque lectionem illam praeferrent editiones Brassicani et Galesinii, dubitandum non erat quin Rittershusii coniectura foret retinenda.], non usibus tantum hominum, sed etiam inlecebris servientes, datum per quadraginta annos astris quotidie famulantibus cibum, rorantes iugiter escis dulcibus polos, non ad victum tantum, sed etiam ad delicias profluentes.
7 Adde homines in nullis membrorum suorum partibus accessus et decessus humanorum corporum nescientes, ungues non auctos, dentes non imminutos, capillos semper aequales, non attritos pedes, non [ Hic tantummodo admonuerim in codice Corbeiensi legi adcissas vestes, in Colbertino cisas.] scissas vestes, calciamenta non rupta, redundantem hominum honorem usque ad induviarum vilium dignitatem.
8 Adde huc erudiendae gentis officio descendentem ad terras Deum, accommodantem se terrenis visibus [ Ita codex Corbeiensis. Colbertinus tamen et omnes editiones habent Dei Filium. Rursum Rittershusio displicet quod hic legitur visibus, mavultque legi usibus. Et tamen hic est mira editionum ac codicum concordia.] Deum filium, innumerae multitudinis plebem in consortium divinae familiaritatis admissam, sacrae amicitiae honore pollentem. Adde huc tonitrua, adde fulgura, terribiles buccinarum coelestium sonos, tremendum undique totius aeris fragorem, polos sacris clangoribus mugientes, ignes, caligines, nebulas Deo plenas, loquentem cominus Dominum, legem divino ore resonantem, incisas digito Dei litteras, [ Sic eleganter, inquit Rittershusius, vocat lapideas tabulas quibus digito Dei erant inscripta decem verba legis. Et nota rupices adiective et rarenter positum nomen pro saxeis, cum alias rupices substantive soleant dici homines stupidi et bardi.] rupices paginas, saxeum volumen, discentem populum, et docentem Deum, ac mixtis pene hominibus atque angelis unam coeli ac terrae scholam.
9 Sic enim scriptum est, quod cum retulisset Moyses verba populi ad Dominum, dixerit ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te [Exod. 19, 9]. Et paulo post: Ecce, inquit, coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura et nubes densissima operire mentem (Ibid., 16). Et iterum: Descenditque (Dominus) super montem Sina in ipso montis vertice (Ibid.
10 , 20). Ac deinceps: Loquebaturque cum Moyse, videntibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi; stabantque et ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum [Exod. 33, 9-11]. Quae cum ita sint, videturne habere hominis curam Deus, haec tanta tribuens, haec tanta praestans, participem sermonis sui vilem homunculum faciens, et quasi in consortium sacrae sodalitatis admittens, aperiens ei plenas divitiis immortalibus palmas suas, alens eos nectaris poculo, pascens coelesti cibo?
11 Quam, rogo, maiorem eis gubernaculi sui praestare curam, quem maiorem praestare potuit affectum, quam ut cum praesentis saeculi vitam agerent, speciem iam futurae beatitudinis possiderent?
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9