Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput VIII
| 1 | Igitur cum post diluvium generationi hominum benedixisset Deus, immensamque hominum multitudinem benedictio ipsa generasset, loquitur ad Abraham Dominus e coelo [Gen. 12, 1], iubens ut deserat terram suam, inquirat alienam. Vocatur, sequitur, adducitur, collocatur; fit de paupere locuples, de ignoto potens, infimus peregrinatione, excellentissimus dignitate. |
| 2 | Sed ne haec tamen quae ei data a Deo fuerant, muneris tantum viderentur fuisse, non meriti, qui laetabatur prosperis, probatur adversis. Sequitur quippe labor, periculum, timor. Vexatur commigratione, fatigatur exsilio, contumelia afficitur, uxore privatur; immolari sibi Deus filium iussit, pater obtulit; et quantum ad defunctionem cordis pertinet, immolavit. |
| 3 | Rursum exsilia, rursum metus, Philistinorum invidia, Abimelech rapina: multa quidem mala, sed tamen paria solatia. Nam etsi a plurimis afficitur, tamen de omnibus vindicatur. Quid igitur in cunctis istis quae memoravimus? num Deus non est et inspector, et invitator, et ductor, et sollicitus, et sponsor, et protector, et munerator, et probator, et sublimator, et ultor, et iudex? Inspector quippe est, dum ex omnibus unum elegit quem meliorem vidit; invitator, dum vocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dum ad ilicem visitat; sponsor, dum futura promittit; protector, quia inter gentes barbaras protexit; munerator, quia locupletavit; probator, quia tentari asperis voluit; sublimator, quia potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de adversariis ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicavit. |
| 4 | Subiungit autem statim huic historiae Deus dicens: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis [Gen. 18, 20]. Clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est. Pulchre clamorem dixit in se habere peccata. Grandis enim absque dubio peccantium clamor est, qui a terra ascendit ad coelum. |
| 5 | Quare autem peccata hominum quasi clamare testatur? Scilicet quia caedi aures suas Deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena peccantium. Et vere clamor, et grandis clamor est, quando pietas Dei peccatorum clamoribus vincitur ut peccantes punire cogatur. Ostendit ergo Dominus quam invitus puniat etiam gravissimos peccatores, dicens quod clamor Sodomorum ad se ascenderit. Hoc est dicere: Misericordia quidem mea mihi suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut puniam. |
| 6 | Cum ergo ista dixisset, quid consecutum est? Mittuntur angeli Sodomam [Gen. 19, 1, seqq.], proficiscuntur, introeunt, bonorum foventur officio, malorum vexantur iniuria; caecantur improbi, salvantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur: urbs cum habitatoribus impiis concrematur. Interrogo hic utrumnam Deus ex iudicio malos, an sine iudicio concremarit? |
| 7 | Qui sine iudicio Sodomitas punitos a Deo dicit, iniquum Deum arguit. Si autem cum iudicio malos perdidit, iudicavit. Iudicavit utique; et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicavit. Cum enim ad supplicium malorum gehennam in futurum arsuram esse manifestum sit, Sodomam et vicinas ei urbes coelestis flamma consumpserit. In praesenti autem illud quod futurum est, Deus voluit declarare iudicium, quando super impium populum gehennam misit e coelo; sicut etiam apostolus dicit (II Petr. |
| 8 | II, 6) quod Deus civitates Sodomam et Gomorrham eversione damnarit, exemplum ponens impie acturis: quamvis id ipsum quod ibi actum est, plus habuerit misericordiae quam severitatis. Quod enim poenam eorum tam diu distulit, misericordiae fuit; iustitiae, quod aliquando punivit. Et ideo cum angelos Sodomam Deus mitteret, hoc nobis probare voluit, quod etiam malos puniret invitus. |
| 9 | Scilicet ut cum legeremus quae a Sodomitis angeli pertulissent, et videremus scelerum immanitatem, criminum turpitudinem, libidinum obscenitatem; probaret utique nobis Deus quod ipse eos noluerit perdere, sed ipsi extorserint ut perirent. |