Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput VII
| 1 | Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria Dei actum, sed quia quaedam ex his dispositio divina ita ordinavit, quaedam patientia sustinuit, quaedam sententia iudicavit. Sed non satis quidam forte existimant haec quae dicimus nos probasse per paucos. |
| 2 | Videamus an id ipsum manifestare possimus etiam per universos. Aucta igitur ac multiplicata humani generis multitudine simul et iniquitate, videns Deus, inquit Scriptura sacra, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra; et tactus dolore cordis intrinsecus, Delebo, inquit, hominem quem creavi, a facie terrae [Gen. 6, 5-7]. Consideremus quemadmodum in his omnibus et sollicitudo Domini pariter et severitas indicetur. Primum enim ait: Videns autem Deus; secundo, Tactus dolore cordis intrinsecus; tertio, Delebo, inquit, hominem quem creavi. |
| 3 | In hoc siquidem quod videre omnia Deus dicitur, cura eius ostenditur; in hoc quod dolet, terror irati; in hoc quod punit, severitas iudicantis. Poenituit ergo, inquit Scriptura sacra, Deum quod hominem fecisset in terra; non quod Deus sit obnoxius huic motui aut ulli subiaceat passioni; sed sermo divinus ad insinuandam plenius nobis rerum scriptarum intelligentiam, quasi humano nobiscum affectu loquens, sub nomine poenitentis Dei vim demonstravit irati. |
| 4 | Ira est autem Divinitatis, poena peccantis. Quid ergo post haec secutum est? Cum, inquit, vidisset Deus terram esse corruptam, dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Ibid., 13). Et quid postea? Rupti sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt: factaque est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Gen. |
| 5 | VII, 11, 12). Et paulo post: Consumpta est omnis caro quae movebatur super terram (Ibid., 21). Et deinceps: Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca (Ibid., 23). Hic nunc requirere ab illis volo qui incuriosum rerum humanarum appellant Deum, an illo tempore vel curasse eum terrestria credant vel iudicasse. Puto enim non iudicavit tantum, sed etiam dupliciter iudicavit. |
| 6 | Nam dum servabat bonos, pium se retributorem, et dum condemnat malos, se verum iudicem comprobavit. Sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluvium, id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus auctoritatis habere videantur. Quasi vero aut tunc alius Deus fuerit, aut postea eamdem mundi curam habere noluerit. Possum quidem divino munere per singulas post diluvium generationes probare quae dico; sed et enormitas vetat, et tamen certa quaedam et maiora sufficiunt: quia cum idem sit absque dubio maiorum pariter ac minorum Deus, id profecto intelligendum est in minoribus quod in maioribus comprobatur. |