monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1 > 15 > 3 > 1 > 15 > 18 > 6
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, V <<<     >>> VII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput VI

1 Sed parum esse fortasse quispiam putet quod hoc ratio declarat, nisi probetur exemplis. Videamus qualiter mundum a principio Deus rexerit; et ita eum omnia semper gubernasse monstrabimus, ut simul etiam iudicasse doceamus. Quid enim Scriptura dicit: Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in eum spiraculum vitae [Gen. 2, 7]. Et quid postea?
2 Posuit, inquit, eum in paradiso voluptatis (Ibid., 15). Quid deinceps? Dedit scilicet legem, praeceptis imbuit, institutione formavit. Quid autem post haec secutum est? Praeteriit homo mandatum sacrum, sententiam subiit, paradisum perdidit, poenam damnationis excepit. Quis non in iis omnibus et gubernatorem Deum videat et iudicem?
3 Constituit enim Adam in paradiso innocentem, expulit reum. In constitutione ordinatio est, in expulsione iudicium. Quando enim eum in loco voluptatis posuit, ordinavit: quando autem reum de regno expulit, iudicavit. Ergo hoc de primo homine, id est, de patre. Quid de secundo, id est, de filio? Factum est, inquit Scriptura sacra, post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
4 Abel quoque obtulit de primitiis gregis sui et de adipibus eius. Et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius: ad Cain vero et ad munera eius non respexit [Gen. 4, 3-5]. Priusquam de evidentiore iudicio Dei dicam, puto quod etiam in his quae iam diximus, quaedam censura iudicii est. In hoc enim quod unius sacrificium Deus suscipit, alterius excludit, evidentissime utique et de unius iustitia et de iniquitate alterius iudicavit.
5 Sed hoc parum est. Cum igitur futuro facinori viam sternens fratrem in solitudinem trahit, secretis patrocinantibus scelus peragit, impiissimus pariter et stultissimus, qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere sibi credidit si aspectus vitaret hominum, fratricidium Deo teste facturus. Unde puto quod haec in illo iam tunc opinio fuerit quae nunc in multis est, Deum scilicet terrestria non respicere et actus sceleratorum hominum non videre.
6 Nec dubium est, cum post facinus admissum, Dei sermone conventus, nihil se de caede fratris [ Dubitandum non est quin haec lectio praeferenda sit ei quae exstat in editione Pithoei, ubi sic habetur: Nihil se de caede fratris conscium responderit. Praeter auctoritatem porro codicis Corb. quo usi sumus in emendatione loci istius, lectio illa confirmatur etiam auctoritate editionum Brassicani et Galesinii.] scire responderit. Adeo inscium facti sui Deum arbitrabatur ut crederet feralissimum nefas tegi posse mendacio. At aliter expertus est quam putabat. Nam Deum, a quo non existimavit videri scelera cum occideret, sensit videre cum damnaretur. Hic nunc requirere ab illis volo qui negant res nunc humanas vel respici a Deo, vel regi, vel iudicari; an cuncta in his quae diximus e diverso sint.
7 Puto enim quod praesens est qui sacrificio interest, et regit qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui ab interfectore interfectum requirit, et iudicat qui percussorem impium iusta animadversione condemnat. In quo quidem etiam illud non incommode: [ Assentior Rittershusio, qui subesse hic mendum existimat.] verum ne miremur nunc sanctos homines quaedam aspera pati, cum videamus quod iam tunc Deus etiam per maximum nefas [ Id est, Abelem.] primum sanctorum sivit occidi. Quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae imbecillitatis est plena indagine cognoscere, neque tunc temporis disputare.
8 Interim probare satis est omnia istiusmodi non negligentia aut incuria Dei fieri, sed consilio ac dispensatione permitti. Nequaquam autem iniustum possumus dicere, in quo divinum esse iudicium non possumus denegare: quia summa iustitia est, voluntas Dei. Neque enim ideo non iustum est quod divinitas agit, quia capere vim divinae iustitiae homo non valet.
9 Sed ad propositum revertamur.
Salvianus Massiliensis HOME