monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, IV <<<     >>> VI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput V

1 Removet igitur a se, inquit, curam mortalium Deus. Et quae ergo nobis divinae religionis est ratio? quae vel causa Christum colendi, vel spes propitiandi? Si enim neglig it Deus in hoc saeculo genus hominum, cur ad coelum quotidie manus tendimus, cur orationibus crebris misericordiam Dei quaerimus, cur ad ecclesiasticas domos currimus, cur ante altaria supplicamus?
2 Nulla est enim nobis ratio precandi, si spes tollitur impetrandi. Vides ergo quam stulta atque inanis sit huius persuasionis assertio: quae utique si recipitur, nihil penitus de religione servatur. Sed ad illud forte confugies ut dicas nos metu futuri iudicii Deum colere, et id omni praesentium officiorum cultu elaborare ut in die futuri saeculi mereamur absolvi. Quid ergo sibi vult apostolus Paulus praecipiens quotidie in Ecclesia ac iubens ut offeramus iugiter Deo nostro orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones [I Tim. 2, 1]? Et haec omnia quam ob causam?
3 quam utique, nisi, ut ipse dicit, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni castitate (Ibid., 2). Pro praesentibus, ut videmus, Domino supplicari iubet et orare: quod utique non iuberet, nisi exorare posse confideret. Quomodo ergo aliquis pro obtinendis futuri temporis bonis apertas Dei aures, pro praesentibus autem clausas atque obstructas putat? Aut quomodo nos in ecclesia supplicantes praesentem nobis salutem a Deo poscimus, si audiendos nos penitus non putamus?
4 Nulla ergo nobis pro incolumitatibus ac prosperitatibus nostris vota facienda sunt. Quin potius ut modestia supplicationis vocem conciliet postulantis, dicendum fortasse nobis est: Domine, non prosperitatem vitae istius petimus, nec pro bonis praesentibus supplicamus; scimus enim aures tuas his obsecrationibus clausas esse et auditum te ad preces istiusmodi non habere, sed pro his tantummodo petimus quae sunt futura post mortem.
5 Esto igitur, postulatio talis utilitate non careat; quomodo ratione subsistit? Si enim Deus a respectu huius saeculi curam removit, et postulantium precibus aures suas clausit; absque dubio qui non audit nos pro praesentibus, non audit etiam pro futuris: nisi forte credimus pro precum diversitate aures suas Christum vel tribuere vel negare, id est, ut claudat eas cum rogantur praesentia. aperiat cum futura. Sed de his dicendum amplius non est.
6 Tam stulta enim sunt et tam frivola, ut cavendum sit ne id ipsum quod pro honore Dei dicitur, iniuria Dei esse videatur. Tanta quippe est maiestatis sacrae et tam tremenda reverentia, ut non solum ea quae ab illis contra religionem dicuntur horrere, sed etiam quae pro religione nos ipsi dicimus cum grandi metu ac disciplina dicere debeamus.
7 Igitur si stulte atque impie creditur quod curam humanarum rerum pietas divina despiciat, ergo non despicit. Si autem non despicit, regit. Si autem regit, hoc ipso quod regit iudicat: quia regimen esse non potest, nisi fuerit iugiter in rectore iudicium.
Salvianus Massiliensis HOME