Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput IV
| 1 | Sed sunt fortasse, inquis, alia maiora: id est, quod multa in vita ista aspera atque acerba patiuntur, quod capiuntur, quod torquentur, quod trucidantur. Verum est. Sed quid facimus quod et prophetae in captivitatem abducti sunt et apostoli etiam tormenta tolerarunt? Et certe dubitare non possumus, quod tunc Deo maxime curae erant, cum pro Deo ista paterentur. |
| 2 | At forsitan hoc ipso magis probare te dicis quod Deus in saeculo isto omnia negligat, et futuro totum iudicio reservet, quia semper et boni omnia mala passi sunt, et fecerunt mali. Non infidelis quidem videtur assertio, maxime quia futurum Dei iudicium confitetur. Sed nos ita iudicandum humanum genus a Christo dicimus, ut tamen etiam nunc omnia Deum, prout rationabile putat, regere ac dispensare credamus; et ita in futuro iudicio iudicaturum affirmamus, ut tamen semper etiam in hoc saeculo iudicasse doceamus. |
| 3 | Dum enim semper gubernat Deus, semper iudicat: quia gubernatio ipsa iudicium est. Quot modis hoc vis probemus? ratione, an exemplis, an testimoniis? Si ratione; quis tam expers humanae intelligentiae est et huius ipsius de qua loquimur, veritatis alienus, qui non agnoscat ac videat pulcherrimum mundi opus et inaestimabilem supernarum infernarumque rerum magnificentiam ab eodem regi a quo creata sit, quemque elementorum fabricatorem, eumdem etiam gubernatorem fore? |
| 4 | qui cuneta scilicet qua potestate ac maiestate condiderit, eadem etiam providentia ac ratione moderetur; praesertim cum etiam in his quae humano actu administrantur, nihil penitus sine ratione consistat, omniaque ita a providentia incolumitatem, quasi corpus ab anima vitam, trahant; ideoque in hoc mundo non solum imperia et provincias, atque rem civilem ac militarem, sed etiam minora officia et privatas domos, pecudes denique ipsas, et minutissima quaeque domesticorum animantium genera, non nisi humana ordinatione atque consilio, quasi quadam manu et gubernaculo, contineri. |
| 5 | Et haec omnia sine dubio voluntate ac iudicio summi Dei: scilicet ut eo exemplo omne genus humanum particulas rerum et membra regeret, quo ipse summam totius mundani corporis gubernaret. Sed in principio, inquis, creaturarum haec sunt a Deo statuta atque disposita; caeterum patrata universitate rerum atque perfecta, removit a se cunctam terrestrium rerum curam et ablegavit; laborem videlicet forte fugiens, a suo loco amandavit, et molestiam fatigationis evitans, aut occupatus negotiis aliis, partem rerum reliquit, quia totum obire non possit. |