monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, II <<<     >>> IV

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput III

1 Dixit quidam ex istis de quibus querimur cuidam sancto viro secundum veritatis regulam sentienti, id est, quod Deus omnia regeret ac [ Non male fortassis Rittershusius, qui totum hunc locum sic legendum et interpungendum putat ac prout humano generi necessarium nosset, moderationem suam et gubernaculum temperaret. Quanquam repugnant omnes editiones et libri; nisi quod pro necessariam, quae lectio est tum Pithoeanae editionis tum aliarum, codex Corbeiensis habet necessarium, quod adiuvat coniecturam Rittershusii. Brassicanus et Galesinius, detracta voce nosset ut superflua, sic legerunt hunc locum: Ac pro humano genere necessariam moderationem suam et gubernaculum temperaret.] pro humano genere necessariam nosset moderationem suam et gubernaculum temperaret, Quare ergo, inquam, tu ipse infirmus es? hoc utique eo sensu atque iudicio, hoc est: Si Deus, ut putas, in hac praesenti vita omnia regit, si Deus cuncta dispensat; qua ratione fortis ac sanus est homo quem peccatorem scio, et tu infirmus, quem sanctum esse non ambigo? Quis tam profundi cordis virum non admiretur, qui merita religiosorum atque virtutes tam magnis retributionibus dignas putat, ut in praesenti hac vita carnes atque fortitudines corporum praemia putet debere esse sanctorum?
2 Respondeo igitur, non unius tantum religiosi nomine, sed universorum. Quaeris igitur, quisquis ille es, qua ratione infirmi sint sancti viri. Respondeo breviter, quia ideo sancti viri infirmiores se esse faciunt; quia si fortes fuerint, sancti esse vix possunt. Opinor enim omnes omnino homines cibis ac poculis fortes esse; infirmos autem abstinentia, ariditate, ieiuniis.
3 Non ergo mirum est quod infirmi sunt qui usum earum rerum respuunt per quas alii fortes fiunt. Et est ratio cur respuant, dicente Paulo apostolo de se ipso: Castigo corpus meum, et servituti subiicio; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar [I Cor. 9, 27]. Si infirmitatem corporis appetendam sibi etiam Apostolus putat, quis sapienter evitat?
4 Si fortitudinem carnis Apostolus metuit, quis rationabiliter fortis esse praesumit? Haec ergo ratio est, qua homines Christo dediti et infirmi sunt et volunt esse. Absit autem ut hoc argumento religiosos putemus a Deo negligi, per quod confidimus plus amari. Legimus [ Infra epist. 9, pag. 200: Timothei apostoli.Hieronymus in Chronico: Reliquiae apostoli Timothei Constantinopolim invectae. Certum est Timotheum non fuisse ex numero eorum quos vulgo vocamus apostolos. Et Primasius in caput primum Epistolae Pauli ad Philippenses, quae sic incipit Paulus et Timotheus servi Iesu Christi; Apostolatum denegat Timotheo, cum dicit: Omnis apostolus servus, non omnis servus apostolus. Sed sciendum est apostoli nomen generale esse et ad omnes pertinere qui ad gentem aliquam fide Christiana imbuendam missi sunt; quemadmodum dictum est olim in concilio Lemovicensi, et legitur in epistola Ioannis XX de Apostolatu sancti Martialis. Sic Epaphroditus a Paulo dicitur apostolus Philippensium.] Timotheum apostolum carne infirmissimum fuisse.
5 Numquid negligebatur a Domino, aut ob infirmitatem Christo non placuit, qui ad hoc infirmus esse voluit ut placeret? quemque etiam ipse apostolus Paulus [I Tim. 5, 23], licet nimiis iam infirmitatibus laborantem, non tamen nisi pauxillulum vini sumere ac delibare permisit; hoc est, ita eum voluit infirmitati suae consulere quod noluit tamen ad fortitudinem pervenire? Et hoc cur ita? Cur absque dubio, nisi quia, ut ipse dicit: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.
6 Haec enim, inquit, invicem sibi adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis [Gal. 5, 17], Non imprudenter [ Verba sunt Salviani ex epistola quinta, ut notat etiam Rittershusius, qui locum hunc mire facere putat adversus Pithoei suspiciones de auctore librorum adversus Avaritiam.] quidam hoc loco dixit quod si repugnante corporis fortitudine, quae optamus facere non possumus: infirmandum nobis carne sit ut optata faciamus. «Infirmitas enim carnis, inquit (Salv. epist. 5), vigorem mentis exacuit, [ Frigidior erat sententia huius loci in aliis editionibus, quae ita habebant: Ut affectis artubus, vires corporum in virtutes transferantur animorum. Sed excelsa est ac Salviano digna in codice Corbeiensi, quem bona fide expressimus. Quin et Salvianus ipse hanc emendationem confirmat in epistola quinta, unde haec sumpta sunt.] et affectis artubus, vires corporum in virtutes transferuntur animorum; non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiva succendunt, non vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt; sed sola exsultat anima, laeta corpore affecto, quasi adversario subiugato.
7 »Haec ergo, ut dixi, religiosis viris causa infirmitatis est; eamque esse nec tu, ut arbitror, iam negas.
Salvianus Massiliensis HOME