monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11 > 11 > 12 > 19 > 2 > 10 > 2
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, I <<<     >>> III

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput II

1 Non puto quod ad probandum nunc rem tam perspicuam etiam divinis uti hoc loco testimoniis debeamus; maxime quia sermones sacri ita abunde et evidenter cunctis impiorum propositionibus contradicunt, ut dum sequentibus eorum calumniis satisfacimus, etiam ea quae supra dicta sunt plenius refutare possimus. Aiunt igitur a Deo omnia praetermitti, quia nec coerceat malos nec tueatur bonos, et ideo in hoc saeculo deteriorem admodum statum esse meliorum; bonos quippe esse in paupertate, malos in abundantia; bonos in infirmitate, malos in fortitudine; bonos semper in luctu, malos semper in gaudio; bonos in miseria et abiectione, malos in prosperitate et dignitate.
2 Primum igitur ab iis qui hoc ita esse vel dolent vel accusant, illud requiro, de sanctis hoc, id est, de veris ac fidelibus Christianis, an de falsis et impostoribus doleant. Si de falsis; superfluus dolor, qui malos doleat non beatos esse; cum utique quicumque mali sunt, successu rerum deteriores fiant, gaudentes sibi nequitiae studium bene cedere; et ideo vel ob hoc ipsum miserrimi esse debent ut mali esse desistant, vindicantes improbissimis [ Rittershusius ex ingenio emendavit quaestibus, suamque coniecturam probare conatus est auctoritate Cypriani in libro de Lapsis. Et tamen codex Corbeiensis et editio Pithaei habent quaestionibus.] quaestionibus nomen religionis, et praeferentes ad sordidissimas negotiationes [ Infra extremo libro III, pag. 59: Nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia vita a professione discordans abrogat illustris tituli honorem per indignorum actuum vilitatem. Sic. lib. V, pag. 108, in illos invehitur qui religionem simulantes, adeoque titulo sibimet sanctitatis inscripto, professione illa nomen quidem mutaverant, caeterum pristinos mores non abiecerant. Ex his itaque locis colligitur eos qui severiori se vitae applicabant, sanctos tum fuisse dictos. Hos autem paulo post religiosos vocat; et pag. 8 hoc ipsum argumentum tractans, ait: Religiosi ac sancti viri miseri non putandi sunt. Religiosorum autem nomine, ut ad paginam 80 dicetur, intellexit Salvianus clericos, monachos, et omnino eos qui a vita saeculari convertebantur ad professionem vitae severioris.] titulum sanctitatis: quorum scilicet nequitiis si miseriae comparentur, minus sunt miseri quam merentur: quia in quibuslibet miseriis constituti, non sunt tamen tam miseri quam sunt mali.
3 Nequaquam ergo pro his dolendum quod non sunt divites ac beati; multo autem pro sanctis minus: quia quamlibet videantur ignorantibus esse miseri, non possunt tamen esse aliud quam beati. Superfluum autem est ut eos quispiam vel infirmitate vel paupertate vel aliis istiusmodi rebus existimet esse miseros, quibus se illi confidunt esse felices.
4 Nemo enim aliorum sensu miser est, sed suo. Et ideo non possunt cuiusquam falso iudicio esse miseri, qui sunt vere sua conscientia beati. Nulli enim, ut opinor, beatiores sunt quam qui ex sententia sua atque ex voto agunt. Humiles sunt religiosi, hoc volunt: [ Sive de monachis loquatur Salvianus, sive de clericis, certum est non posse hinc colligi necessariam tum fuisse religioso publicam paupertatis professionem, sive votum paupertatis, ut hodie loquimur. Nam Salvianus ipse docebit infra in libro III adversus avaritiam pag. 256, proprietatem bonorum ac possessionum illis interdictam nondum fuisse per illas tempestates. Huius ergo loci sensus est, religiosos qui pauperes erant sive voluntate, paupertatem aequo animo ac gaudenti tolerasse, non, ut plerique solent, per questus et deplorationem sortis suae. Sequentibus deinde saeculis expedire visum est bono disciplinae uti religiosis non liceret aliquid proprium habere, ita ut ne Romano quidem pontifici licere voluerint cum monacho dispensare circa proprietatem, quemadmodum nuper observatum est in notis ad Concilia Galliae Narbonensis pag. 28.] pauperes sunt, pauperie delectantur: sine ambitione sunt, ambitum respuunt: inhonori sunt, [ Editio Pithoei respuunt. Quo modo etiam editum est a Brassicano et Galesinio. Emendatum est ex codice Corbeiensi. Cur enim bis eadem voce intra unam lineam uteretur Salvianus non coactus? Librarii haud dubie mendum fuit.] honorem fugiunt: lugent, lugere gestiunt: infirmi sunt, infirmitate laetantur. Cum enim, inquit Apostolus, infirmor, tunc potens sum [II Cor. 12, 10]. Nec immerito sic arbitratur, ad quem Deus ipse sic loquitur: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid., 9). Nequaquam ergo nobis dolenda est haec afflictio infirmitatum, quam intelligimus matrem esse virtutum. Itaque quidquid illud fuerit, quicumque vere religiosi sunt, beati esse dicendi sunt: quia inter quamlibet dura; quamlibet aspera, nulli beatiores sunt quam qui hoc sunt quod volunt.
5 Soleant quamvis esse nonnulli qui turpia atque obscena sectantes, etsi iuxta opinionem suam beati sunt, quia adipiscuntur quod volunt; re tamen ipsa beati non sunt, quia quod volunt, nolle debuerant. Religiosi autem hoc cunctis beatiores sunt, quia et habent quae volunt, et meliora quam quae habent omnino habere non possunt.
6 Labor itaque, et ieiunium, et paupertas, et humilitas, et infirmitas non omnibus sunt onerosa tolerantibus, sed tolerare nolentibus. [ Tacitus lib. VI Annalium: Neque mala vel bona quae vulgus putet: multos qui conflictari adversis videantur, beatos, ac plerosque, quanquam magnas per opes, miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. Vide notas ad epistolam secundam Lupi Ferrariensis.] Sive enim gravia haec, sive levia, animus tolerantis facit. Nam sicut nihil est tam leve quod ei non grave sit [ Infra extremo libro quarto adversus avaritiam pag. 295: Totum durum est quidquid imperatur invitis.] qui invitus facit, sic nihil est tam grave quod non ei qui id libenter exsequitur, leve esse videatur.
7 Nisi forte antiquis illis priscae virtutis viris, Fabiis, Fabriciis, Cincinnatis, grave fuisse existimamus quod pauperes erant, qui divites esse nolebant; cum omnia scilicet studia, omnes conatus suos ad communia emolumenta conferrent, et crescentes reipublicae vires privata paupertate ditarent. Numquid parcam illam tunc agrestemque vitam cum gemitu et dolore tolerabant, cum viles ac [ Id est, rapa, ut constat ex Aurelio Victore cap. 33 de Viris illustribus. Respicit enim Salvianus ad Historiam Curii Dentati civis Romani, quem legati Samnitium repererunt rapa torrentem atque ligneo catillo (ut Valerius Maximus ait lib. IV, cap. 3) coenantem. Is ergo fictilia sua Samnitico praetulit auro, ut Florus scribit. Vide Ciceronem in lib. de Senect.] rusticos cibos ante ipsos quibus coxerant focos sumerent, eosque ipsos capere nisi ad vesperam non liceret?
8 Numquid aegre ferebant quod [ Optime codex Corbeiensis pro eo quod editio Pithoei habet avaram ac divitem conscientiam. Emendationem porro istam esse legitimam probant etiam editiones Brassicani et Galesinii, qui locum hunc sic ediderunt: Numquid aegre ferebant quod avara illos a divite conscientia auri talenta non premerent.] avara ac divite conscientia auri talenta non premerent, cum etiam argenti usum legibus coercerent? Numquid illecebrae et cupiditatis poenam putabant quod distenta aureis nummis marsupia non haberent, cum [ Cornelium Rufinum, ut docet Valerius Maximus lib. II, cap. 4. Meminit et Tertullianus in Apologetico cap. 6: quae Patritium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno titulo ambitionis senatu summovebant.] patricium hominem, quod usque ad decem argenti libras dives esse voluisset, indignum curia iudicarent?
9 Non despiciebant tunc, puto, pauperes cultus, cum vestem hirtam ac brevem sumerent, cum ab aratro arcesserentur ad fasces, et illustrandi habitu consulari, illis fortasse ipsis quas assumpturi erant imperialibus togis madidum sudore pulverem detergerent. Itaque tunc illi pauperes magistratus opulentam rempublicam habebant; nunc autem [

Assentior Rittershusio, qui potestatis vocabulum apud Salvianum et alibi intelligi debere existimat ipsum magistratus nomen. Quo sensu fortassis accipienda est haec vox in veteri inscriptione quae primum hoc loco edita est ex lapide antiquo qui Narbone exstat in aede Prioris B. Mariae Maioris. Lapis est praegrandis, in summo sectus in arcum, in imo planus, quem in limine cuiusdam templi positum fuisse gravis est coniectura. In cantica parte haec leguntur:

IMP. CAESARI. DIVI. NERVAE F. NERVAE. TRAIANO. GERM. PONT. MAX. TRIB. POT. COS. II. Q. S....ILIUS........ANUS. IIIIII. VIR. AUGUSTAL. DE. SUA. MEDIOCRITA. ................, MENTO FIERI. PONIQUE. IUSSIT. In postica vero parte, maioribus characteribus, sic. AD. URNAM. POTESTATIS.

Caeterum Sevir ille augustalis, cuius nomen dimidia sui parte periit, fortasse est Servilius Marcianus sacerdos ad templum Romae et Augustorum Arelate, cuius mentio exstat in veteri inscriptione Lugdunensi apud Sixtum in pontificio Arelatensi pag. 53. Quae dein ex inscriptione desunt, ita haud dubie supplenda sunt: de sua mediocritate a fundamento fieri ponique iussit.

]
dives potestas pauperem facit esse rempublicam.
10 Et quae, rogo, insania est, aut quae caecitas, ut egestuosa ac mendicante republica divitias posse credant stare privatas? Tales ergo tunc veteres Romani erant; et sic illi tunc contemnebant divitias, nescientes Deum, sicut nunc spernunt sequentes Dominum. Quanquam quid ego de illis loquor qui cura imperii propagandi, contemptum propriae facultatis ad publicas opes conferebant, et licet privatim pauperes essent, divitiis tamen communibus abundabant; cum etiam Graeci quidam sapientiae sectatores sine ullo publicae utilitatis affectu prope omni se rei familiaris usu, assequendae gloriae aviditate, nudaverint; nec solum hoc, sed etiam usque ad contemptum doloris ac mortis doctrinae suae culmen erexerint, dicentes scilicet etiam in catenis atque suppliciis beatum esse sapientem?
11 Tantam virtutis vim esse voluerunt, ut non possit esse unquam vir bonus non beatus. Si ergo illi a quibusdam nunc etiam sapientibus viris miseri non putantur, qui nullos laboris sui fructus nisi ex praesenti tantum laude capiebant; quanto magis religiosi ac sancti viri miseri non putandi sunt, qui et praesentis fidei oblectamenta capiunt, et beatitudinis futurae praemia consequentur?
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11 > 11 > 12 > 19 > 2 > 10 > 2