monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1 > 15 > 3 > 1
>>> Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, II

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 1, Caput I

1 Incuriosus a quibusdam et quasi negligens humanorum actuum Deus dicitur, utpote nec bonos custodiens, nec coercens malos; et ideo in hoc saeculo bonos plerumque miseros, malos beatos esse. Sufficere quidem ad refellenda haec, quia cum Christianis agimus, solus deberet sermo divinus. Sed quia multi incredulitatis paganicae aliquid in se habent, etiam paganorum forsitan electorum atque sapientum testimoniis delectentur.
2 Probamus igitur ne illos quidem de incuriositate ac negligentia ista sensisse qui verae religionis expertes nequaquam utique Deum nosse potuerunt, quia legem per quam Deus agnoscitur nescierunt. Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum philosophia ipsa [ In prima editione scripseramus suscepit, secuti editionem Pithoei. Nunc vero quia et Brassicani et Galesinii editiones habent suspexit, hanc postremam lectionem, quam confirmat codicis Corbeiensis auctoritas, placuit retinere.] suspexit, de natura ac beneficiis Dei disserens, sic locutus est: [ Annotatum est ab eruditissimo viro Cunrado Rittershusio, qui commentarium scripsit ad Opera Salvianica, auctorem nostrum imitatum esse in hoc loco verba Minucii Felicis in Octavio. Nam haec sunt eius verba: Et Pythagorae Deus est animus, per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita capiatur. Verum non puto Salvianum ista sumpsisse ex Minucio, sed ex Cicerone (Lib. I de Nat. deor.), quem ad verbum describit. Locus est ex libro primo de Natura deorum, ut annotavimus in margine.] Animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia vitam capiunt.
3 Quomodo igitur mundum negligere Deus dicitur, quem hoc ipso scilicet satis diligit quod ipsum se per totum mundi corpus intendit? Plato et omnes Platonicorum scholae moderatorem rerum omnium confitentur Deum. [ Lactantius lib. I Divinar. Institut. cap. 2, annotat Stoicos acerrime retudisse eorum dementiam qui deos putaverunt non esse, ac docuisse nec fieri mundum sine divina ratione potuisse nec constare nisi summa ratione regeretur. Et lib. VII, c. 3, scribit Platonem docuisse mundum a Deo factum esse et eiusdem providentia gubernari.] Stoici eum gubernatoris vice intra id quod regat semper manere testantur.
4 Quid potuerunt de affectu ac diligentia Dei rectius religiosiusque sentire, quam ut eum gubernatori similem esse dicerent? hoc utique intelligentes quod sicut navigans gubernator nunquam manum suam a gubernaculo, sic nunquam penitus curam suam Deus tollit a mundo; ac sicut ille et auras captans, et saxa vitans, et astra suspiciens, totus sit simul tam corporis quam cordis officio operi suo deditus, ita scilicet Deum nostrum ab universitate omnium rerum nec munus dignantissimae visionis avertere, nec regimen providentiae suae tollere, nec indulgentiam benignissimae pietatis auferre.
5 Unde etiam illud mysticae auctoritatis exemplum, quo se non minus philosophum Maro probare voluit quam poetam dicens (Georg. IV): Deum namque ire per omnes. Terrasque tractusque maris coelumque profundum. Tullius quoque: «Nec vero Deus ipse, inquit (Tuscul. lib. I, cap. 27), qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens.
6 » Alibi quoque: Nihil enim, inquit, praestantius Deo. Ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur naturae obediens aut subiectus Deus. Omnem ergo regit ipse naturam Nisi forte nos videlicet sapientissimi ita sentiamus, ut eum a quo omnia regi dicimus, et regere simul et negligere credamus.
7 Cum ergo omnes, etiam religionis expertes, vi ipsa et quadam necessitate compulsi, et sentiri omnia a Deo et moveri et regi dixerint; quomodo nunc eum incuriosum quidam ac negligentem putant, qui et sentiat omnia per subtilitatem, et moveat per fortitudinem, et regat per potestatem, et custodiat per benignitatem? Dixi quid de maiestate ac moderamine summi Dei principes et philosophiae simul et eloquentiae iudicarint.
8 Ideo autem nobilissimos utriusque excellentissimae artis magistros protuli, quo facilius vel omnes alios idem sensisse vel certe sine auctoritate aliqua dissensisse monstrarem. Et sane invenire aliquos qui ab istorum iudicio discrepaverint, praeter [ Qui, ut lib. I, cap. 8, ait idem Lactantius, nolentes mundum a Deo esse factum, quaerere solebant, quibus manibus, quibus machinis, quibus vocibus, qua molitione hoc tantum opus fecerit.] Epicureorum vel quorumdam Epicurizantium deliramenta, non possum: qui sicut voluptatem cum virtute, sic Deum cum incuria ac torpore iunxerunt; ut appareat eos qui ita sentiunt, sicut sensum Epicureorum atque sententiam ita etiam vitia sectari.
Salvianus Massiliensis HOME