| 1 | Sancto episcopo Salonio Salvianus salutem in Domino. Omnes admodum homines, qui pertinere ad humani officii culturam existimarunt, ut aliquod linguarum opus studio ingeniorum excuderent; id speciali cura elaborarunt, ut sive utiles res ac probas, sive inutiles atque improbas [ Hunc locum ita ediderunt Alexander Brassicanus et Petrus Galesinius: Id speciali cura elaborarunt, ut sive utiles ac probas, sive inutiles atque improbas materius sibi delegissent, etc.] stylo texerent, seriem tantum rerum nitore verborum illustrarent, causisque ipsis quas loqui vellent loquendo lucem accenderent. |
| 2 | Itaque ad hanc se partem ex utroque genere litterarum scriptores [ Recte hic annotatum est a Brassicano Salvianum usum esse dictione suo saeculo familiari. Nam ipse ea frequenter utitur, et caeteri etiam aetatis illius scriptores.] mundialium negotiorum plurimi contulerunt, non satis considerantes quam probabilius materiis se impenderent, dummodo ea quaecumque dicerent, aut compto et blando carmine canerent, aut luculenta oratione narrarent. Omnes enim in scriptis suis causas tantum egerunt suas; et propriis magis laudibus quam aliorum utilitatibus consulentes, non id facere adnisi sunt ut salubres ac salutiferi, sed ut [ Scholasticum sermonem dicit, pro more illius saeculi, comptam et politam orationem et, ut Cicero diceret, incitatam, volubilem, redundantem et circumfluentem. Sanctus Paulinus in epist. 9, ad Severum, laudat Rufinum quod scholasticis et salutaribus (legendum saecularibus) litteris Graece iuxta ac Latine dives esset. Commigravit autem haec vox ex Graecia in Italiam, ut docet etiam Seneca in praefatione Controversiarum: Hoc vero alterum nomen Graecum quidem est, sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit scholastica controversia, multo recentius est sicut ipsa declamatio. Sed de variis istius vocis significationibus vide Baronium ad diem sextam Februarii, Meursium in Glossario, Rosweydum in Onomastico ad Vitas Patrum, et Henricum Valesium ad Socratem, pag. 77. Ne tamen putes Salvianum damnare totum hoc scribendi genus. Nam et ipse scholastico admodum sermone scripsit, ut patet ex his libris, et Gennadius docet. Damnat ergo tantum eos qui eloquentiam suam vertunt ad pravos usus. Veluti si quis Petronium reprehenderet, quod purissimam illam suam Latinitatem impurissimo opere foedaverit. Aut cum Quintilianus Afranium Togatarum scriptorem, qui in eo genere comoediarum excelluit, dolet argumenta sua inquinasse puerorum foedis amoribus. Vide etiam Brassicanum ad hunc Salviani locum.] scholastici ac diserti haberentur. |
| 3 | Itaque scripta eorum aut [ Brassicanus ediditLatinitate, admonens ita scriptum fuisse in exemplari descripto quo is utebatur, quam lectionem retinuit Galesinius, Pithoeus vero reposuit vanitate. Quam vocem, cum exstaret etiam in codice Corbeiensi, nos quoque putavimus esse retinendam.] vanitate sunt tumida, aut falsitate infamia, aut verborum foeditatibus sordida, aut rerum obscenitate vitiosa; ut vere cum ingeniorum tantum laudem aucupantes, tam indignis rebus curam impenderent, non tam illustrasse mihi ipsa ingenia quam damnasse videantur. Nos autem, qui [ Infra lib. IV de Gubernat., p. 60 dicet vocabula nihil esse sine rebus.] rerum magis quam verborum amatores, utilia potius quam plausibilia sectamur, neque id quaerimus ut in nobis inania saeculorum ornamenta, sed ut salubria rerum emolumenta laudentur; in scriptiunculis nostris non lenocinia esse volumus, sed remedia, quae scilicet non tam otiosorum auribus placeant quam aegrotorum mentibus prosint, magnum ex utraque re coelestibus donis fructum reportaturi. Si enim haec salus nostra sanaverit quorumdam non bonam de Deo nostro opinionem, fructus non parvus erit quod multis profui. |
| 4 | [ Ab his verbis incipit codex Corb.] Sin autem id non provenerit; et hoc ipsum [ Ita editio Petri Pithoei. Bona etiam haud dubie est lectio codicis Corbeiensis, quae sic habet: Et hoc ipsum in infructuosum sortita non erit, si tamen ita legatur: Et hoc ipsum non infructuosum sortita erit.] infructuosum saltem non erit, quod prodesse tentavi. Mens enim boni studii ac pii voti, etiamsi effectum non invenerit coepti operis, habet tamen praemium voluntatis. Hinc ergo exordiar. |