monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, VIII <<<    

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput IX

1 Dura haec forsitan atque austera videantur. Quidni? Omnis enim disciplina, ut ait sermo divinus, non est gaudii, sed moeroris [Hebr. XII, 11]. Dura haec et austera sunt. Sed quid facimus? Non licet rerum mutare naturas; et enuntiari aliter veritas non potest quam vis ipsa exigit veritatis. Dura haec quidam putant, scio, et satis certus sum.
2 Sed quid facimus? Nisi duris non itur ad regnum. Arcta enim, inquit Dominus, et angusta via est quae ducit ad vitam [Matth. VII, 14]. Et Apostolus: Existimo, inquit, quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Indignum esse ad futurae gloriae comparationem omne opus dicit humanum.
3 Et ideo nihil durum aut austerum Christianis videri debet: quia quantalibet pro sempiterna beatitudine Christo offerant, vile est quod datur, ubi tam grande est quod accipitur. Nihil magnum in terris ab homine Deo solvitur, ubi quod est in coelo maximum comparatur. Durum est avaris ut largiantur sua. Quid mirum? [ Vide supra, lib. I, de Gubernat., pag. 17.] Totum durum est quidquid imperatur invitis.
4 Quod genera praeceptorum sunt, tot adversariorum. Si largitatem esse in hominibus iubet Dominus, avarus irascitur; si parcimoniam exigit, prodigus exsecratur; sermones sacros improbi hostes suos ducunt, horrent raptores quidquid de iustitia scribitur, horrent superbi quidquid de humilitate mandatur, adversantur ebriosi ubi sobrietas indicitur, detestantur impudici ubi castitas imperatur.
5 Aut nihil ergo dicendum est, aut quidquid dictum fuerit, cuicunque supradictorum hominum [ Reperias enim, ut Tacitus ait in quarto Annalium libro, qui ob similitudinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent. Etiam gloria ac virtus infensos habet, ut nimis ex propinquo diversa arguens. Hieronymus in epistola ad Rusticum: Scio me offensurum esse quamplurimos qui generalem de vitiis disputationem in suam referunt contumeliam. Sulpitius Severus in libro secundo Sacrae Historiae loquens de Nerone: Quippe semper inimica virtutibus vitia sunt, et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur.] displicebit. Mavult quilibet improbus exsecrari legem quam emendare mentem; mavult praecepta odisse quam vitia. Inter haec, quid agant quibus loquendi a Christo officia mandantur? Deo displicent, si tacent; [ Vide supra in notis ad pag. 98.]hominibus, si loquuntur.
6 Sed, ut Iudaeis apostoli responderunt: Expedit magis Deo obedire quam hominibus [Act. V, 29]. Do tamen consilium omnibus quibus gravis et onerosa est lex Dei, si accipere non recusant, quemadmodum placere eis possint quae Deus praecipit. Cuncti enim qui oderunt mandatum sacrum, causam odii in seipsis habent. Omne fastidium non in praeceptis est legis, sed in moribus suis. Lex quippe bona est, sed mores mali. Ac per hoc mutent homines propositum et affectum suum.
7 Si mores suos probabiles esse fecerint, nihil eis ex eo quod lex bona praecipit, displicebit. Quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non diligere legem Dei: quia hoc intra se habet lex Dei sancta, quod sancti homines in moribus. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu tuo. Amen.
Salvianus Massiliensis HOME