Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput VIII
| 1 | Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero non dignam esse causam quae vel Deum moveat, vel homines in aeternum periculum trahat. Scio quidem quod omnes rei veniabiles putant semper reatus suos. Nam et furta furibus leves culpae sunt, et innocua ebriosis videtur ebrietas, et apud impudicos fornicatio scelus non est; quia nullum omnino tam grande crimen est quod non cuius facinore committitur, eius sententia sublevetur. |
| 2 | Sed si quis vult ex peccatoribus scire, quam graviter censenda a Deo sint magna crimina, discat qualiter in semet ipsis puniant sancti etiam levia peccata, conscii scilicet iam ex ipsius Dei dictis futuri examinis, ac per Domini sui verba etiam iudicia rimantes; et ideo semper in Dei opere, semper in compunctione, semper in cruce positi. |
| 3 | Beati qui, cum omnium misereantur, sibi nunquam penitus ignoscunt, in nullo sibi parcentes, sed totos se admodum Deo impendentes, et ideo in futuro iudicio digni praemio, quia hic apud se iugiter in reatu. Nam de misericordia eorum ac largitate quid dicam, quae virtus apud eos quasi virtutum omnium initiatrix est? Plerique enim eorum haec habent quasi exordia, et quasi incunabula conversionis suae, ut prius quam limen sanctae professionis introeant, de propriis sibi facultatibus nil relinquant, secundum illud scilicet Domini nostri dictum quo ait: Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et veni sequere me [Matth. XIX, 21]. Et illi itaque secuturi vocantem Deum, prius vendunt omnia quam sequantur. |
| 4 | Divitias enim onerum atque impedimentorum loco esse ducentes, expeditos se non putant ad sequendum Deum, nisi omnia prius carnalium sarcinarum impedimenta proiecerint, simul, ut more hominum commigrantium, prius ad locum habitaculi destinati res suas transferant quam seipsos: scilicet ut cum ea quae ad se pertinent universa transtulerint, tunc ipsi in plenam ac refertam bonis immortalibus domum, praemissa rerum facultate, commigrent; securi absque dubio nihil sibi postea defuturum, qui exituri de habitaculo vili et contemptibili ac iam iamque ruituro, nihil illic de suo penitus reliquerint quod periret. Haec ergo sanctorum spes, haec fiducia est. Sic sibi opulenta rerum transmissione prospiciunt, ut aeternis immortalium facultatum copiis perfruantur. Caeterum tu, quicunque ille es aut quaecunque, quae animae tuae ac salutis oblita, ipsa te resculis tuis spolias, quomodo in futuro quasi condita ac parata reperies quae hic aut non indigentibus aut etiam abundantibus deputaris? |
| 5 | Quomodo reddenda tibi a Deo credis quae Deo ipse non credis? Postremo, quomodo reddi vis quae credere non vis? Nemo enim sibi solvi vult quae non commodat; nec tam stultus est ut quae non feneraverit, putet esse reddenda. Et ideo tu nequaquam a Deo quasi reddendum sperare poteris quod Deo utique non credens, reddere tibi Deum ipse nolueris. |
| 6 | Unde compleatur dictum in te divinum illud necesse est, quia reliquisti aliis vel alienis divitias tuas, sepulcrum tuum erit domus tua in aeternum [Psalm. XLVIII, 11, 12]. Et illud quod Salvator ad similem tui loquitur: Quia tepidus es, et neque fervens neque frigidus, incipiam te evomere ex ore meo [Apoc. III, 16, 17]. Et illud dicis: Dives sum, et divitias habeo, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et pauper, et caecus, et nudus. |
| 7 | Nemo itaque sibi in vita, in morte, in actu, in dono, in testamento suo hominem Deo praeferens, de vitae ac professionis praerogativa aliquid blandiatur. Poenalis est hominis ac perniciosa ista securitas: praesumptae spes, sarcinae sunt reatus: usurpata absolutio damnationem parit. |
| 8 | Quicunque sibi se excusat, accusat Deo, secundum illud: Nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit [Gal. VI, 3]. Nemini itaque facilis sua causa sit. Nullus difficilius evadit, quam qui se evasurum esse praesumpserit. |