monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, VI <<<     >>> VIII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput VII

1 O quanto melius, quaecunque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa quam dives! Paupertas enim te Deo insinuare potuisset; divitiae ream esse fecerunt. Rectius ergo per indigentiam salva fueras, quam per opes tuas et te et alios praegravasses: te scilicet, dum male aliis relinquis; alios dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident, et post se male aliis derelinquunt. Si vis ergo, quaecunque illa es, si vis tibi esse consultum, si vis aeternam habere vitam, et cupis videre dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis, relinque claudis, relinque caecis, relinque languentibus; sint facultates tuae alimenta miserorum, sit opulentia tua pauperum vita; ut illorum refrigeria praemia tua sint, ut illorum refectio te reficiat.
2 Si enim illi de tuo edent, tu saturaberis; si illi de tuo biberint, tu sitis tuae aestum ardoremque restingues: te illorum vestitus vestiet, te illorum apricitas delectabit. Non ergo vile ac despicabile putes, si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas: Christum in illis facies haeredem. Et quid dicam de Christi nomine?
3 Christum quidem haeredem facies, sed tu haereditatis emolumenta percipies. Quaecunque enim Christo reliqueris, per Christum omnia possidebis. Sed haec tu, ut reor, frivola esse iudicas, et quasi somnia quaedam ac deliramenta contemnis. Non enim credis Christum vera dixisse. Et res probat, nequaquam te ei credere. Nam qui mandata eius nec in postremis facis, aut nulla esse omnino aestimas, aut falsa esse condemnas. In quo quidem lugere omnes sanctos ac flere convenit, nulli te et alios tui similes, nulli minus quam Christo credere.
4 Si tibi quicunque ex cauponibus quid promitteret, fidem promittenti non abnegares: si mutuum a te quipiam propola aut [ Codex Regius recentior et Colbert. salgamarius.]salgamentarius postularet, redditurum eum non diffideres quae dedisses. Mendacibus denique interdum atque periuris, cautione facta et dato fideiussore, res creditur.
5 Christus tibi et fidelissimam cautionem et fideiussores optimos dedit, cautionem scilicet in Evangelio, fideiussores apostolos suos, et, si id parum est patriarchas, prophetas, martyres suos, totam denique divinarum seriem litterarum; et non credis ei, nec fidem commodas? Quem rogo tam prodigum inter homines ac tam miserum invenire possis cui fidem sub tot fideiussoribus denegares?
6 Das itaque res tuas divitibus, et egenis negas; das luxuriosis, et negas sanctis; das cuicunque fortasse perdito, et negas Christo. Prout ergo iudicasti, sic iudicaberis; sicut elegeris, sic recipies. Non habebis cum Christo partem quem despexisti: cum his habebis quos ei praetulisti.
Salvianus Massiliensis HOME