monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, V <<<     >>> VII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput VI

1 Sed blandiris tibi forsitan, ut iam ante dixi, aliquo religiosae professionis intuitu. Magis es debitor, quia proposito sanctitatis maiora promittis; et ideo plus tolerabis supplicii, quia minus solveris sponsionis. [ Haec verba, usque ad grandia specie, desunt in omnibus antiquis codicibus, qui sic legunt: sponsionis: grandia specie, etc.] Servus enim, inquit sermo divinus, qui nescit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit paucis; qui autem scit, et non facit eam, vapulabit multis [Luc. XII, 47, 48]. Et tu specie professionis, grandia specie polliceris, et rebus nulla restituis. Falsarii criminis reus es, Deo cuncta mentiris.
2 Nec immerito sacer sermo iudicium de templo Dei incipiendum esse testatur. Iudicium enim, inquit, de domo Domini [I Petr. IV, 17]. Alibi quoque: A sanctis, inquit, meis incipite [Ezech. IX, 6]. Sed ad superiora redeamus. Ite, inquit avaris atque incredulis Deus, ite in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis eius.
3 Ad liberandum te ab hoc malo quibusdam forsitan bonis corporalibus putas? Pudicitiam quippe amasse te iactas. Sed memento quia et illos quos in Evangelio immortalibus poenis Salvator tradidit, impudicitiae non notavit. Sobrietatem tibimet placuisse commemoras? Nec illi de quibus Scriptura loquitur, ebrietatis crimine puniuntur. Ieiunasse te dicis? Nec illos prandia reos esse fecerunt. Sed videlicet magna causa est qua tibi abstinentia ac ieiunio tuo placeas, qui ad hoc ieiunasti, ad hoc parce exiliterque vixisti, non ut post mortem tuam egenos facultatibus tuis pasceres, sed ut censum cuiuscunque haeredis divitiis ampliares.
4 Magnos videlicet abstinentiae fructus capis. Minus enim panis tu manducasti, ut auri alius plus haberet. Tibi venter frugalitate decrevit, ut cuiuscunque hominis fortasse vitiosi thesaurus cresceret. Cum ergo ad iudicium Dei veneris, iure imputare ei ieiunium tuum poteris dicens: Ieiunavi, Domine, et abstinui, ac diu me ab omnium deliciarum fruge suspendi. Et res hoc probat. Ecce enim nunc haeredes mei de meo affluunt, immensarum divitiarum copiis exabundant.
5 Et ut aliquid etiam de evangelica lectione praesumas, hoc quod Salvator dixit de perditissimo illo divite, potes et tu de haeredibus tuis dicere: Induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide, incubant defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues, materiam quoque his voluptatum omnium praeparavi: distenduntur deliciis a me relictis.
6 Ergo diu abstinui ut nunc illi ebriarentur. Crapula est illorum frugalitas mea. Natant tricliniorum redundantium pavimenta vino; falerno nobili lutum faciunt; mensae eorum ac toreumata mero iugiter madent, semper uda sunt. Luxuriant in peristromatis quae ego feci, fornicantur in sericis quae reliqui. Et cum haec omnia pro te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum copiam praepararis?
Salvianus Massiliensis HOME