Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput V
| 1 | Non credis igitur, sicut iam diximus libro superiore, non credis; ac licet de conversorum venerabili choro esse videaris, licet religionem vestibus simules, licet fidem cingulo asseras, licet sanctitatem pallio mentiaris, non credis omnino, non credis. Et hoc tam viris istiusmodi quam feminis dixi: non credunt. |
| 2 | Induat sibi quamvis quilibet habitum sancti nominis et titulum sacrae religionis inscribat; si de substantia sua aliis magis quam sibi consulit, profecto non credit. Nemo est enim credens qui facultates suas aliis prodesse malit quam sibi; nemo est qui beatitudinem aliis miseria sua emere contentus sit; nemo est qui ut aliis paret delicias temporarias, subire egestates cupiat sempiternas. |
| 3 | Et ideo qui patrimonio suo aliis magis quam sibi consulit, profutura sibi quae Deo dederit omnino esse non credit. Dicat enim mihi quilibet horum, cur facultates suas aliis derelinquit. Nunquid non ideo quia profuturas cui reliquerit esse non ambigit? Ideo absque dubio. Igitur, quicunque ille es, si ea quae alii relinquis, ideo relinquis quia profutura ei cui reliqueris certus es; sic profecto si quaecunque religiosis muneribus prorogasses profutura esse tibi crederes, tibi absque dubio peculiariter deputares: quia quanto te plus amas quam eos quibus reliquis tanto magis tibi relinqueres si profutura ea tibimet vel tenui opiniuncula iudicares. |
| 4 | Non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis; sed quae pauperibus dereliqueris, profutura tibi esse non credis; et inde est quod aliis magis quam tibi consulis, quia profuturum tibi opus religiosum esse non credis. Sicut credis itaque, sic recipies. Tu Salvatorem perparvipendis, et te Salvator nihili. Tu Christum postponis aliis, et te omnibus Christus. |
| 5 | Tibi in comparatione etiam hominum perditorum vilis est Dominus, et tu eris inter periturorum ultimos deputandus. |