monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, III <<<     >>> V

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput IV

1 Sed Deus, inquis, non eget retributione. Nihil minus quam ut non egeat. Non eget enim iuxta potentiam suam, sed eget iuxta praeceptionem suam; non eget secundum maiestatem suam, sed eget secundum legem suam; et in seipso quidem non eget, sed in multis eget; non quaerit in se munificentiam, sed in suis quaerit; et ideo non eget quidem iuxta omnipotentiam, sed eget iuxta misericordiam; non eget deitate pro semetipso, sed eget pietate pro nobis.
2 Quid enim dicit ad pios ac largos dispensatores Deus? Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere [Matth. XXV, 34, 35]: et alia in hunc modum. Et ne hoc causae de qua nunc loquimur, parum forsitan videretur, adiecit rerum diversitatem, avaris et infidelibus dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis eius.
3 Esurivi enim, et non dedistis mihi bibere; [ Haec non exstant in antiquis codicibus.] nudus fui, et non operuistis me [Ibid., 41-43]. [ Editio Pithoei: Ubi sunt ergo illi qui? Veteres libri: Ubi sunt qui dicunt? etc.] Ubi ergo sunt qui dicunt Dominum Iesum Christum officio nostrorum munerum non egere? Ecce et esurire se pariter et sitire et algere commemorat.
4 Respondeat quilibet horum, si non eget qui esurire se queritur, si non eget qui se sitire testatur. Ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum caeteris, sed plus multo egere quam caeteros: in omni enim pauperum numero non est universorum una paupertas. Sunt enim quidam quibus etiam si vestimenta desunt, alimenta non desunt; multi sunt hospitio egentes, vestibus non egentes; multi domo carentes, sed non substantia; sunt denique quibus etsi desint multa, non desunt omnia.
5 Christus tantummodo solus est, cui nihil est quod in omni humano genere non desit. Nullus suorum exsulat, nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat. Solus cum esurientibus esurit, solus cum sitientibus sitit. Et ideo, quantum ad pietatem illius pertinet, plus quam caeteri eget: omnis enim egestuosus pro se tantum et in se eget: solus tantummodo Christus est qui in omnium pauperum universitate mendicet.
6 Et cum haec ita sint, quid ais, o homo, qui Christianum te esse dicis, cum Christum egere videas, tu facultates tuas quibuscunque non indigentibus derelinquis? Christus pauper est, et tu opes divitum cumulas? Christus esurit, et tu delicias affluentibus paras? Christus etiam aquam sibi deesse queritur, et a te apothecae ebriosorum vino replentur? Christus rerum omnium egestate conficitur, et a te luxuriosis copiae coaggregantur?
7 Christus tibi pro muneribus a te datis praemia sempiterna promittit, et tu nil praestaturis cuncta largiris? Christus tibi et pro bonis bona immortalia et pro malis mala aeterna proponit; et tu nec bonis coelestibus flecteris, nec malis perennibus commoveris? et credere te Domino tuo dicis, cuius nec remunerationem desideras, nec iracundiam contremiscis?
Salvianus Massiliensis HOME