monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, II <<<     >>> IV

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput III

1 Sed dicit aliquis non se hoc animo ista facere quo aut contemnat Deum aut vilem putet, sed quo vel amet eos quos haeredes instituit, vel honoret. Acquiescamus hoc ita esse: omnibus ferme etiam aliis flagitiosissimis et criminosissimis reis excusatio ista suppetit. Nam dicere et fornicatoribus licet non se hoc animo fornicari quod Deum spernant, sed quia calore corporis atque infirmitate vincantur.
2 Et homicidae id affirmare possunt, non se contemptu Dei humanum sanguinem fundere vel odio, sed cupiditate tantum scelera praestare. Sed quid prodest malis haec excusatio, cum scilicet nihil intersit qua se quispiam dicat peccare causa, cum sit omne peccatum Divinitatis iniuria? Acquiescamus tamen, ut supra dixi, hoc ita esse, nec ex contemptu Dei res suas quempiam alii magis quam Deo tradere, sed vel honore haeredis sui se ad hoc trahi, vel certe amore compelli. Sed quid facimus quod hoc ipso magis incuria Dei probatur atque contemptus?
3 Si enim, o quisquis es, per id quod haeredibus tuis vel quibuscunque res proprias derelinquis, et honorare te eos indicas et amare; Deum utique, cui non relinquis, nec honorare te indicas nec amare. Ac per hoc quidquid pro te dixeris, contra te est, et ad contemptum atque ad contumeliam Dei pertinet amor et honorificentia caeterorum. Cum enim aliis ideo relinquas quia eos honoras, Deum cui non relinquis, utique non honoras; cum aliis ideo relinquas multa quoniam amas, Deo ideo non relinquis profecto quia non amas.
4 Ecce enim assistit tibi morienti atque testanti homo pariter ac Deus. Res aperta est et non dubia: quem elegeris, praetulisti. Si in uno est honor solo, necesse est in alio inveniatur esse despectio. Si homo qui praefertur gaudet se a te diligi, necesse est ut se doleat Deus, qui praetermittitur, non amari. Sed putas Deum videlicet munificentia hominis non egere; et ideo quid necesse est, inquit, ab homine ei quippiam tribui, qui ipse cuncta omnibus dedit?
5 Utrum egeat munificentia nostra Dominus an non egeat, aut quomodo vel egeat vel non egeat, iam videbimus. Interim, quia ab eo cunctis cuncta praestari etiam tu negare non ausus es, hoc dignior est absque dubio largitate nostra quia nobis ipse ante largitus est; hoc iustius ei officiis respondere tentamus, quo beneficiis illius magis impares sumus.
6 Nam et natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis accepimus, plus eis gratiae debeamus: arctat quippe nos ad retributionem dati accepta largitio. Ante usum enim ac munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum fenore non gravatus. Coguntur autem omnes ipsa conscientia sua ad repensationem vicissitudinis, postquam esse coeperint debitores.
7 Ita ergo et Deo hoc maiora debemus, quod ab eo cuncta percepimus; et hoc respondere beneficiis illius minus possumus, quod ei etiam si quod debemus redhibere cupiamus, tamen de suo reddimus. Ac per hoc non est quod placere sibi quisquam largitione sua debeat. Sicut sua non sunt cuncta quae a Domino suo accipit, sic sua non sunt cuncta quae reddit. Et ideo perfidiae quidem poena debetur ei qui negaverit Deo quae sunt sibi ab eodem commodata; imputare autem largitionem non potest qui reddiderit accepta.
Salvianus Massiliensis HOME