monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, I <<<     >>> III

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput II

1 Si ergo sapientia per hoc maxime in exitu canitur, si Deus super omnia diligatur, quae igitur insania est, ut dicat aliquis Christum carnali propinquitati praeponi ab incolumibus oportere, a morientibus non debere? Cur enim eum praeferant incolumes, si non debent praeferre inorientes? Aut si potest quispiam religiose agnatos atque affines suos Christo in morte praeponere, cur non religiose etiam ante praeponebat? Aut si est ulla hora in vita ultima qua quis plus alios diligere debeat quam seipsum et Deum, cur non et in vita anteriore plus diligat?
2 Ac sic fit ut solvantur omnia, et evanescant, et intereant, neque ullum quis viliorem habeat quam seipsum, neque ullum inferiorem quam Deum. Si enim ullum est tempus quo ab aliquo possit Deus affinibus aut propinquis iure postponi, nullum est quo possit iure praeponi. Sin autem, quod verum est, nullum est omnino tempus quo non debeat anteponi, nullum est omnino tempus quo possit iure postponi. Nullum utique. Et ideo ne in extremis quidem: quia etiam iustum hominem propheta, in die qua erraverit, dicit esse periturum [Ezech. III, 20]. Itaque si omnis error errantis perditione multatur, et his quoque erroribus vita hominum periclitatur quibus usitate atque communiter innocentia humana polluitur; quid futurum existimamus ubi in Deum ipsum detestabili infidelitate peccatur?
3 Si enim, inquit Apostolus, omnis inobedientia iustam accipit mercedis retributionem [Hebr. II, 2], quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Nullus autem salutem veram plus negligit quam qui Deo aliquid anteponit. Cum enim salus nostra munus ac misericordia Dei sit, quae ei ratio consequendae salutis est qui Deum ipsum despicit, in cuius misericordia salus nostra consistit?
4 Aut cum iudex et vivorum sit Deus et mortuorum, quae ei spes in Dei iudicio esse poterit qui eum etiam moriens iudicio suo spreverit a quo est statim mortuus iudicandus? Et ideo, ut Scriptura divina ait, in quo iudicio iudicat, in eo iudicabitur de eo [Matth. VII, 2]: hoc est, quo iudicio iudicat de Deo, eo ipse iudicabitur a Deo; neque iniquum putare poterit si eum cunctis in futuro Dominus postposuerit, qui in praesenti Deum cunctis ipse postponit; nec queri potest si eum omnibus Deus aestimet damnabiliorem, cum ipse omnibus Deum aestimet viliorem.
Salvianus Massiliensis HOME