monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1
>>> Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, II

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, Caput I

1 Non me praeterit, domina mi Ecclesia, nutrix beatae spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis tuis Christum parum amantibus displicere. Sed nos voluntates eorum non magni pendimus: quia [ Ita omnes libri veteres. At editiones habent, neque mirum est si eis.] nec mirum est ut eis loquentia de Deo verba non placeant, quibus ipse forsitan Deus non placet; nec exspectandum ut insinuatorem salutis atque animarum sermonem ament, qui salutem ipsam atque animas suas non amant.
2 Sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam in hac parte nobis sensus tantum et iudicia sanctorum; quibus idem aeque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam Deum ipsum sentire nobiscum: quia cum in sanctis suis spiritus Dei maneat, absque dubio Deus illic est ubi illa pars fuerit a qua Dei spiritus non recedit. Pravorum ergo hominum, id est, paganorum vel mundialium, sensus aut parvi aestimandi sunt, aut nihili omnino faciendi.
3 Quia si hominibus, inquit Apostolus, placere vellem, Christi servus non essem [Gal. I, 10]. Illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt, et [ Hinc patet eos qui saeculum relinquebant, clericos videlicet, monachos et sanctimoniales habuisse vestes diversas a vestitu caeterorum hominum, ut etiam hoc agendi modo probarent renuntiasse se pompis et oblectamentis saeculi. Supra lib. IV de Gubernatione, pag. 70: Ubi enim quis mutaverit vestem, mutat protinus dignitatem. Lib. VIII, pag. 181: Non sine causa itaque istud fuit quod inter Africae civitates, et maxime intra Carthaginis muros, palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum videre tam infelix ille populus quam infidelis sine convicio atque exsecratione vix poterat. Infra hoc libro VI, pag. 289: Induat sibi quamvis quilibet habitum sancti nominis. Hieronymus in epistola ad Demetriadem de virginitate servanda, eam laudat, quod pro gemmis et serico et exquisitis epulis appetierit ieiuniorum laborem, asperitatem vestium, victus continentiam, et quod omnem corporis cultum et habitum saecularem quasi propositi sui impedimenta proiecerit, ut vili tunica indueretur et viliori pallio tegeretur.] habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni fallor, sententia hoc habet atque asserit, omni omnino homini Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse quam Christum. Et quia profana penitus per se erat exsecrabilisque sententia, velare, ut puto, infidelissimam praedicationem quasi umbratili quadam adiectione conantur, dicentes cunctos qui credunt Deum, sanos tantum atque incolumes officiosos Christo esse debere; caeterum iam exeuntes a saeculo, carnalis magis propinquitatis quam divini officii oportere meminisse.
4 Quasi vero homines Christianos alios esse oporteat incolumes, alios de hoc saeculo recedentes; et alios se cuncti exhibere Christo debeant in sospitate, alios in morte; alios in superiore vita, alios in posteriore. Quod si ita est, ergo alterum quis habiturus est Christum iuvenis, alterum senex; et totiens debent homines demutari fide, quotiens demutantur aetate.
5 Si enim erga Dei cultum alter quispiam futurus est vigens, alter infirmus, alter sanus, alter aegrotans; ergo prout status fuerit humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam Deus ipse mutabilis; et quotiens fuerit in homine valetudo contraria, totiens erit etiam religio diversa. Quasi vero qui incolumes Christi esse debent, morientes Christi esse non debeant.
6 Et ubi illud est: Qui perseveravit in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22, ] [et XXIV, 13]? Aut illud in Proverbiis saeris divini sermonis oraculum. Sapientia in exitu canitur [Prov. I, 20, sec. LXX]? Quo utique ostenditur, licet salubris sit in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes in exitu suo debere esse sapientes: quia laudari penitus anteactae aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur. Sapientia enim in exitu canitur. [ Haec omnia usque ad haec verba, Cur eam non dixit cani in pueritia, desunt in antiquis codicibus.] Sufficit, inquit pestilens praedicatio, sufficit praeteritum opus homini, etiamsi in fine nihil faciat.
7 Ego multo plus addo, aut non minus eis; si potest, morte vicina aut certe plus multo esse faciendum. Primum, quia de bono opere nihil nimis est. Deinde, quod ad tribunal Dei pergens, magis placare iudicem debet, quasi iam in iudicio constitutus. Postremo, quod si aliqua ante exitum bona fecit, multo magis facere iam in exitu suo debet, ne deterior scilicet superioribus vitae actibus finis esse videatur.
8 Si autem bonis operibus parum studuit, multo utique magis facere eum vel in exitu suo convenit; ut quod vita anteriore non reddidit, saltem in extremitate persolvat; et qui ex hoc reus est quod ante neglexit, vel per hoc excusari aliquatenus Domino suo possit quod praeteritam inhumanitatem ultima saltem devotione compenset.
9 Sed ad superiora redeamus. Sapientia, inquit sermo divinus, in exitu canitur. Cur eam non dixit cani in pueritia, non in iuventute, non in statu rerum incolumium, non in prosperitatibus secundorum? Scilicet quia in his omnibus quidquid laudatur incertum est. Quandiu enim quis subiacet mutationi, non potest cum securitate laudari; et ideo, ut ait, Sapientia in exitu canitur.
10 Exiens enim quis de incertis periculorum, certum merebitur evasa omnium rerum varietate suffragium: quia tum stabilis et firma laus est, quando meritum iam non potest perire laudati. Sapientia, inquit, in exitu canitur. Quid est, quaeso, sapientia Christiani? Quid, nisi timor et amor Christi? Initium enim, inquit, sapientiae timor Domini (Psalm.
11 CX, 10; Prov. I, 7, et IX, 10; Eccli. I, 16); et alibi: Perfecta, inquit, dilectio foras mittit timorem (I [Ioann. IV, 18]. Ergo, ut videmus, initium sapientiae est in timore Christi, perfectio in amore. Itaque si sapientia Christiani timor est atque amor Domini, ita demum vere sapientes sumus si Deum semper ac super omnia diligamus; et hoc cum omni tempore, tum praecipue in exitu nostro, quia Sapientia in exitu canitur.
Salvianus Massiliensis HOME



>>> Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 4, II
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1