monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XIX <<<    

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XX

1 Sed vereris videlicet vultus circumsidentium propinquorum, et praesentes atque obsidentes lectulum tuum metuis offendere. Ne metueris eos, inquit Dominus per prophetam, neque paveas a facie eorum, quoniam domus exasperans est [Ezech. II, 6]. Et ideo tu etiam esto intrepidus et constans. Non formides vultus eorum, neque frangaris ambitu eorum.
2 Despice concupiscentes haereditatem tuam et dividentes iam inter se substantiam tuam; qui non te, sed patrimonium tuum diligunt, immo qui cupiditate rerum tuarum te exsecrantur. Nam dum tua impatienter sitiunt, te oderunt; praesentiamque tuam quasi aemulam sibi et adversariam iudicantes, obicem atque obstaculum putant cupiditatis suae esse quod vivis. Despice ergo hos tales ac nihili facito.
3 Non te moveant [ Tacitus in libro primo Historiarum: Blanditiae, pessimum veri affectus venenum. Arnulphus episcopus Lexoviensis in epistola ad Henricum II regem edita in tomo secundo Spicilegii Dacheriani pag. 497: Meliora sunt vere diligentis severa consilia quam fallax assentatio blandientis.] blandimenta eorum: venena tibi sunt. Non respicias adulationes eorum: gladii sunt iugulatores tui, et quidem ferreis atque hostilibus gladiis tetriores. Illos enim homines cuncti vident; istos incauti non vident. Illi, quia aperte saeviunt, evitantur; isti, quia occulte insidiantur, occidunt: et hoc periculosiores sunt ac novo nocendi genere peiores, quod illis ferreis gladiis nemo est penitus qui se laedi velit, istis multi se etiam occidi volunt.
4 Nova atque inaestimabilis mali lethalis inlecebra. Illis gladiis quicunque percutitur, et timore pariter et dolore torquetur; istis quicunque occiditur, delectatur. Fuge ergo hoc malum, fuge assentationes insidiantes tibi, fuge [ Verbum ab obsequendo deductum, quod a Plauto usurpatum est alicubi, et a Marcello memoriali in epistola ad Severianum et Iulianum, quae praefigi solet gestis collationis Carthaginensis: Ad omnem quippe delegati muneris obsequelam, etc. Simile huic vocabulum exstat apud Ruricium episcopum Lemovicensem in epistola 13 libri secundi, ubi vulgo legitur vestra in Domino custodiat insequilla, cum legendum sit insequela. Fuere enim ea tempora quibus librarii in se trahebant auctoriatatem orthographiae; et cum huiuscemodi vocabula incidebant, ea declinare paululum faciebant a sua origine. Exemplo sint voces querela et parentela; quarum illa in veteri collectione canonum et in vetustissimis membranis codicis Theodosiani quae exstant Parisiis in bibliotheca monasterii Sancti Germani de Pratis scripta est quaerilla, altera vero in libro legis Salicae tit. 63, cap. 1, parentilla. Sic etiam in Monastico Anglicano tom. I, pag. 122: sub domino ac potestate parentillae meae. Sunt etiam multa alia exempla.] obsequelas noxias tibi, fuge ambitus deceptores tuos: ista sunt officia quae te iugulant, ista sunt quae in mortem trahunt.
5 Fuge ergo talium blandimenta, fuge eorum sedulitatem: isti sunt carnifices ac tortores tui, qui te in praesenti quidem ambiunt, sed in futuro necant, et consertis quodammodo manibus ac velut coniurata mutuo factione in sempiternos tartari ignes cogere ac praecipitare conantur. Et ideo non timeas eos, non expavescas; erige animum, et vim sanctae auctoritatis assume.
6 Si enim illi tantopere annituntur ut pereas, cur non maiore tu animo annitaris ut vivas? Confortare ergo, et constanti animo tibi consule. Satis infidelis ac satis stultus est qui mavult praestare aliis ut sit miser, quam sibi ut sit beatus; et ut alios affluere faciat deliciis temporariis, se tradit urendum ignibus sempiternis.
Salvianus Massiliensis HOME