monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XVII <<<     >>> XIX

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XVIII

1 Quae cum ita sint, et cum tanta absque dubio recepturus sit qui Deo credit, quomodo tu his rebus quas Deo dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi non usum tantummodo Dominus, sed augmentum etiam et superexcellentem cumulum pollicetur? Aut forte accipere haec tanta non vis? Sed hoc ratio non patitur ut nolis. Nemo enim est inter homines qui cum beatus esse valeat, miser esse malit; nemo est qui cum habere possit delicias summi boni, pati velit supplicium summi mali: nullus profecto, nullus; et ideo nec tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus bene esse nolis, solus beatitudinem fugias, solus suppliciis delecteris.
2 Quod si utique non est, quid ergo causae est ut non vel moriens et in ultimis situs, id saltem supremae oblationis officio et omni rerum tuarum ambitu agas ut, si mereri a Deo potes, locuples ac beatus sis; sin autem id non potes, certe [ Haec desunt in antiquis codicibus.] vel pro hoc merearis ut miser non sis, certe non uraris, certe non torquearis, certe tenebris exterioribus non [ Veteres libri, eneceris.] iniiciaris, et ardentibus sine fine flammis non decoquaris?
3 Quae cum ita sint, quid ergo, ut dixi, causae est, [ Haec verba, usque ad illa, quod haec non agis, desunt in antiquis codicibus, qui sic omnino habent, Quid ergo, ut dixi, causae est quod haec non agis?] ut non omnibus modis vel mala fugias, vel bona assequi velis? quid causae est quod haec non agis? quid causae est ut bona aeterna non emas? quid causae est ut mala aeterna non timeas? Quid utique nisi illud quod praelocutus sum, quod aut iudicandum a Deo te esse non putas, aut resurrecturum omnino te esse non credis? Si enim crederes, quomodo non futuri iudicii inaestimabile malum fugeres et immortalium suppliciorum tormenta vitares?
4 Sed non credis utique, non credis; ac licet aliud et sermone asseras, et professione, non credis: sermo enim et professio tua iactitant fidem, sed vita atque obitus publicant infidelitatem. Alioquin vince me; vinci volo. Non quaero ut mihi credulitatem tuam superioris vitae actibus probes; uno contentus sum testimonio supremorum tuorum.
5 Ecce iam, ecce morieris, egressurus de domo corporis tui, nesciens quo iturus, quo abducendus, ad quam poenalia et quam tetra rapiendus, cui unum tantummodo superest inter suprema perfugium, una effugiendi aeterni ignis spicula datur, ut pro te offeras saltem quod in substantia habes, quia aliud quod possis Deo offerre iam non habes; et tu immemor tui, oblitus salutis tuae, de legatariis novis cogitas, de locupletando haerede suspiras?
6 Et haec faciens, credere te iudicium Dei dicis, qui tibi, cum iudicandus sis, vel inter suprema non consulis! et credere te aliquid de salute animae tuae loqueris, cui nullus est anima tua vilior, apud quem prope non interest cui prosis, dummodo ut tibi noceas! et credere te futurum iudicem dicis, apud quem nullus est minor atque despectior quam ipse iudex!
7 Nam in tantum eum spernis, in tantum despicis, ut nec tibimet ipsi consulas, dummodo eius iussa contemnas. Aut refelle me, et convince, si mentior. Clamat tibi ecce morienti ipse qui te iudicaturus est iudex tuus, ne ullum omnino hominum in prorogandis rebus ac facultatibus tuis plus quam te ames, ne ulli de substantia tua moriens magis quam tibi consulas, nullum tibi anima tua propinquiorem, nullum iudices chariorem.
8 Quid enim proderit, inquit Salvator, homini si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua [Matth. XIV, 26]? Hoc est dicere: Quid tibi, o infelicissime homo, proderit si omnem mundum aut ipse habeas, aut tuis proximis relinquas, si salutis atque animae detrimenta patiaris?
9 Damna enim animae totum penitus secum auferunt; nec quidquam homo omnino habere poterit qui seipsum damno animae pereuntis amittat. Aut quam, inquit, homo commutationem dabit pro anima sua? Hoc est dicere: Non respicias, o homo, pecuniam, non possessionem; nec dubites, saltem moriens, pro spe tua, quantum potes, rei tuae ac facultatis offerre.
10 Quidquidlibet enim dederis pro te, vile est; quidquid pro te obtuleris, parvi pretii est: quia anima tua in omnium rerum comparatione pretiosior. Et ideo nihil dubites pro te dare: quia si te amiseris, omnia in te perdis: si autem te lucrifeceris, tecum et in te omnia possidebis.
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XVII <<<     >>> XIX
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18