monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12 > 16 > 10 > 2 > 13 > 17
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XVI <<<     >>> XVIII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XVII

1 Sed forsitan tibi, quicunque dives es, indignum hoc facultatibus tuis opus pauperculorum esse videatur, et velis aliquam ad te peculiariter pertinentem sponsionem [ Ita libri veteres. In editionibus vero scriptum est dominicae.] sacrae repromissionis audire. Habes primum illud quod ad divitem illum Deus in Evangelio loquitur: Vade, vende omnia bona tua, et habebis thesaurum in coelo [Matth. XIX, 21]. Deinde illud quod praecepto interdictorio generaliter iubet: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; thesaurizate autem vobis thesauros in coelo [Matth. VI, 19, 20]. Postremo illa quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus [ Admonet Pithoeus legendum esse superfluae largitatis.] profluae largitatis spe infinitae remunerationis invitat, dicens quod omnis qui propter honorem atque amorem suum aut domum, aut agrum, aut quamcunque aliam facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro. Insuper autem, inquit, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX, 29]. Quid spondere maius credentibus sibi potuit, qui [ Antea legebatur magis, ut in veteri codice regio. Sed quia in reliquis scriptum est magnis, et Pithoeus admonuit istic ita reponendum esse, sequi placuit iudicium viri doctissimi.] magnis feneratoribus suis centuplum se redditurum esse promisit?
2 Nec solum hoc, sed vitam, inquit, aeternam possidebit. Hoc multo plus est quam ipsa centupli retributio: quia id ipsum quod quis in centuplo acceperit, in perpetuo possidebit. Non erit ergo tunc fragilis et caduca possessio, nec in similitudinem terrenarum divitiarum, umbrae praetereuntis aut somnii vanescentis more peritura.
3 Quidquid datum a Deo fuerit, immortale erit: quidquid acceptum fuerit, sine termino permanebit. Ac per hoc, ut dixi, plus quam centuplum accipit qui sic accipit: quia vincit centupli pretium, id ipsum esse centuplum sempiternum.
Salvianus Massiliensis HOME