monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12 > 16
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XV <<<     >>> XVII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XVI

1 Sed fortasse haec tibi, quicunque es, o infidelis, aut parum valida aut parum aperta esse videantur. Quid quod Dominus ipse in Evangelio nihil quemquam de operibus bonis perdere Christianum manifestissime docet dicens: Quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam [Matth. X, 42]? Quid dici evidentius potuit? Etiam eam rem in futuro habituram praemium esse dixit, quae in praesenti pretium non haberet, tantumque honoris cultui suo tribuit ut aliquid esset illic per fidem quod hic omnino nihil esset per vilitatem.
2 Sed tamen ne hoc sibi quidam forsitan blandirentur, si multa habentes exiguis possent magna mercari; subtiliter posuit etiam pro calice aquae frigidae non perituram esse mercedem: hoc utique evidenter ostendens non pro parvo aliquid magnum esse reddendum, sed tamen qualecunque fidei opus non esse periturum.
3 Habes itaque indubitabilem futurae retributionis securitatem, habes recipiendorum bonorum operum satis idoneum vadem: qui quidem tantae non solum fidei, sed etiam misericordiae atque pietatis est, ut non solvat tantum quod promiserit quasi debitum, sed etiam ostendat aliquid quo se faciat debitorem. Nam qui pro calice aquae frigidae redditurum se dixit esse mercedem, non solum vult solvere quae acceperit, sed etiam demonstrat aliqua quae solvat.
4 Pius scilicet ac misericordia plenus, et consulere volens non solum diviti largitati, sed etiam pauperculae officiositati, ostendit quod obnoxium sibi in aliquo Deum faceret, etiam qui quod feneraret penitus non haberet.
Salvianus Massiliensis HOME