monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XIV <<<     >>> XVI

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XV

1 Sed abhorrere hoc videlicet a Christiano nomine videtur, ut [ In aliis editionibus legitur, dicatur bona aeterna futura. Sed bona aeterna non exstant in antiquis exemplaribus calamo exaratis, et supervacanea esse docent sequentia.] dicatur futura non credere. Quid ergo causae est, ut si credit quae dixit Deus, non timeat quae minatur Deus? Si non credit verbis quae dixit Deus, non credat praemiis quae promittit Deus! Neque enim se probat promissionibus Dei credere, qui non sic agit ut possit ad promissa a Deo praemia pervenire.
2 In ipsa quippe hac vita hominum, si iudicandum se aliquis ab humana hac potestate et rapiendum se ad tribunal terrenum esse cognoverit, advocatos requirit, patronos adhibet, [ Editiones habent officialium atque apparitorum. Verum codices antiqui non habent voces atque apparitorum, quae certe sunt superfluae.] officialium gratiam favoremque mercatur; et haec omnia metu iudicii futuri agit, cum tamen eventum iudicii comparare non possit: adeo etsi victoriam emere ipsam non valet, spem tamen victoriae magno emit.
3 Dic mihi quisquis ille es qui credere te iudicium Dei dicis, tu si vel supradictorum exemplo hominum iudicandum te esse a Deo crederes, nonne spem ac salutem tuam quolibet pretio comparares? Sed non credis utique, non credis; et licet credulitatem tuam verbis tuis velis asseverare, non credis. Verbis enim, ut ait Apostolus, confiteris, sed factis negas [Tit. I, 16]. Denique, ut infidelitatem tuam tibimet ex teipso probem, dic mihi, obsecro, quisquis ille es qui substantiam tuam vel propinquo cuipiam diviti, vel affini, vel si hi forte desunt, etiam extraneo derelinquis; cur eam non sanus a te atque incolumis abdicasti? cur non sospes ac vegetus haeredibus tradidisti? sed in testamento ipso providentissime caves et sollicite ac diligenter inscribis: Quando ego ex rebus humanis excessero, tunc mihi tu ille charissime haeres esto.
4 Dic mihi, quaeso, cur huic charissimo, ut ipse ais, ac devinctissimo tuo tandiu nihil de tuo tribuis, tandiu nihil de tuo tradis, quandiu te putas esse victurum, sed tum cum te vides esse moriturum? Et quid dico cum esse te moriturum vides? Immo id caves providentissime ne vel spirante, vel moriente te quidquam de tuo habeat, sed iam defuncto omnino, iam mortuo.
5 Et mirum est quod hoc ipsum sinis ut [ In editione Pithoei sic habet hic locus: Et mirum est quod hoc ipsum sinis ut te non iam funestato aliquid de tuo habeat: iam exportato atque tumulato. In vetusto autem codice regio sic: Et mirum est q. h. i. sinis, et iam non funestato te tua habeat: iam exportato atque tumulato. Rectius ergo fortassis codex regius recentior, qui sic habet: Et mirum e. q. h. i. s. ut funestato te tua habeat, nisi etiam iam exportato atque tumulato. Rittershusius existimaverat inutilem hoc loco esse particulam negativam.] funestato te tua habeat, nisi etiam iam exportato atque tumulato. Quamvis etiam in hoc quod ais, Quando ego ex rebus humanis excessero, id ipsum cavisse videaris. Hoc est enim ex rebus humanis penitus excedere, totum omnino cum suo corpore hominem in praesentia humanarum rerum esse desisse. Dic mihi itaque cur haec tam provide in testamento caves, cur tam sollicite ac prudenter interseris? Absque dubio quia necessariam tibi, dum vivis, rem tuam iudicas, quia alienare te facultatibus tuis non vis; et iniquissimum putas vivo te et incolumi alium tuo divitem fieri, te autem mendicitate consumi. Verum est [ In editionibus sequitur, ac rectum putas. Verum cum his careant omnes libri veteres, et necessaria non sint, hinc sustulimus. Aiebat autem Rittershusius legendum postea esse, ut sensus constet, nec rationabilem curam abnuo, pro eo quod editiones habent nec inrationabilem. Itaque visum est admoneri debere coniecturam eius confirmari auctoritate recentioris codicis regii.], nec inrationabilem curam abnuo, et quidquid a te in hunc modum dicitur probo. Sed in uno tamen mihi satis a te fieri cupio. Quid est quod tu, [ Antea legebatur, qui tibi in vita ista usum rerum. Nos secuti veteres libros, in quibus desiderantur voces in vita ista, illas delevimus.] qui tibi usum rerum tuarum tantopere necessarium putas, fructus ac reditus facultatis tuae post mortem necessarios esse non putas?
6 Dicis absque dubio, quia mortuo nihil opus est, nec reservandum mihi quidquam in tempus illud est; quia defunctus ac nihil sentiens, nec delectari possum possessione rerum mearum, neque amissione cruciari. Evidens causa est. Ergo idcirco moriens substantiam tuam alteri deputas, quia capere ex ea fructus post mortem ipse non possis.
7 Sed quid quod electissimum vas Dei apostolus Paulus testificatur et clamat quod Quaecunque homo in vita hac seminaverit, haec post mortem metet [Gal. VI, 8]; et Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, ex benedictione et metet [II Cor. IX, 6]? Ex quo aperte intelligi voluit eos qui seminant in parcitate, benedictionem metere non posse.
8 Dum enim dicens, Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, ex benedictione et metet, evidenter utique benedictionem in sola posuerit largitate, ostendit parcos seminatores mendicitatem, largos benedictionem esse messuros.
Salvianus Massiliensis HOME