monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12 > 16 > 10 > 2 > 13
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XII <<<     >>> XIV

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XIII

1 Sed cui haec dicimus, aut cur dicimus? Ubi apertas aures aut videntes oculos invenire poterimus? Omnes enim, ut de impiis legimus, pene omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est pene usque ad unum [Psalm. XIII, 3]. Nova quippe amentia tam saeculares quam etiam quosdam religionem professos incessit homines. Siquidem, ut dudum dicere coeperamus, iam non tantum filiis aut nepotibus, quod ob naturae necessitudinem ferri potest, sed etiam agnatis atque cognatis; neque solum, ut aiunt, ex directo, sed etiam ex obliquo et ex transverso, immo potius ex adverso perversoque venientibus, res propriae facultatis, id est, pretium suae redemptionis addicunt, [ Haec et sequentia usque ad Nec interest inpagina sequenti, desunt in codicibus regiis et in Colbertino, nec minus tamen absque iis constare lectionem monuit Pithoeus. Quia tamen haec sensum bonum reddunt, noluimus expungere. Illud admonuisse sufficiat sic utrobique scriptum esse: Pretium suae redemptionis addicunt; nec interest pene iam apud homines, etc.] sicut scriptum est: Non dedit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae [Psalm. XLVIII, 8, 9]. Et paulo post: Simul, inquit, insipiens et stultus peribunt: et relinquent alienis divitias suas: et sepulcra eorum domus eorum in aeternum [Ibid., 11, 12]. Quid inter stultum sit et insipientem, non est nunc disserendi locus; nec sane interest quae inter eos meritorum sit differentia, quorum est una perditio.
2 Quod causae itaque sufficit, cum dixisset simul insipientem et stultum esse perituros; videamus quid vel ad causam vel ad cumulum perditionis adiecerit. Relinquent, inquit, alienis divitias suas. Verum est. Quid enim sive tam stultum sive tam perditum, quam ut aliquis de suo non sibi consulat, praesertim cum Deus dicat nihil prodesse homini si totum mundum lucrifaciat, animae autem suae detrimentum patiatur?
3 Aut quam dabit, inquit, homo commutationem pro anima sua [Matth. XVI, 26]? Si ergo homines totum mundum spernere oportet ne animarum damna patiantur, et propter suam salutem debet quispiam etiam sua lucra contemnere; quam infidelis est, quam insipiens est qui, ut alium divitem faciat, animam suam ipse condemnat? maxime cum et ille non multum adipiscatur qui usum temporalium rerum accipit, et ille inaestimabilia damna perferat qui fructum beatae aeternitatis amittit.
4 Nam et ideo sequitur in psalmo: Sepulcra eorum, domus eorum in aeternum. Quam misera ergo erit perdita sors eorum qui quasi sepulcris perennibus deputati, quam conditionem post mortem praeferunt corporum, eamdem quodammodo patiantur animarum! et quidem minus miseram si eamdem, aut si ad eos ad [ Recte monuit Pithoeus fortasse rectius ita legendum hoc loco esse si ad eos ut iumenta, vel ut adiumenta.] iumenta insipientia nec bonorum sensus nec malorum [ Hic describenda sunt ea quae vir clariss. Petrus Pithoeus annotavit ad hunc locum; quae sic habent: Corruptus est hic locus in caeteris aliis editionibus, Basiliensi prima excepta, ex qua ita restituendus est, nec malorum passio perveniret. At illud acerbum atque intolerabile, eodem plane sensu. Nos vero cum destitueremur hoc loco veteris codicis auxilio, nec illius primae editionis Basiliensis copia suppeteret, ita supplendum non omnino Aprosdionysos conieceramus. Huc usque Pithoeus. In codicibus regiis legitur ut in Pithoeana editione.] passio pertineret.
5 Sed illud acerbum atque intolerabile quod similiter pereunt, sed non similiter pumuntur: illorum enim mors sempiterna sine sensu est, istorum omnium cum dolore: ac sic conditionem hominum peccatorum perditio quidem facit pecudibus esse similem, sed tamen poenam graviorem. Cogitent igitur cuncta ista quae dicimus, immo cogitent cuncta illa quae Deus dicit, qui sibi nec ante mortem omnino consulunt, nec in morte succurrunt, apud quos oblivio est penitus suarum animarum.
6 Nec interest pene iam apud homines quibus consulant, dummodo sibi omnino non consulant. Si qui enim ex istis de quibus loquimur, morte appropinquante filios non habent, quaerunt infidelissime quos aut propinquos aut affines suos dicant; aut si id forte deest, quaerunt saltem aliqua novarum necessitudinum ficta nomina. Nec interest, ut dixi, apud eos quorum meminerint, dummodo sui obliviscantur; non interest quos amare se dicant, dummodo animas suas oderint; non interest quos divites faciant, dummodo se aeterna mendicitate consumant.
Salvianus Massiliensis HOME