monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12 > 16 > 10 > 2 > 13 > 17 > 11 > 12
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, XI <<<     >>> XIII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XII

1 Haec ergo divites cogitent, qui redimere facultatibus suis nolunt ne ista patiantur. Dives fuit ille de quo nunc loquimur: divites sunt et isti ad quos nunc loquimur. [ In recentiori codice regio scriptum est: Unius sunt omnes facultatis. Caveant, etc.] Unius sunt nominis. Caveant ne sint etiam conditionis unius. Non liberabunt enim filii divites parentes reos, nec restinguet flammas miseri testatoris deliciis affluentibus opulentus haeres.
2 Durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui. Multo est durius in aeternitate torqueri. Opinor enim divitem illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes haeredis sui, quantum angebant tormenta corporis sui; non tantum delectabat quod haeres suus bene epulabatur, quam angebat quod ipse male cruciabatur; non tantum delectabat quod haeres suus in exquisitis deliciis affluebat, quantum angebat quod ipse intolerandis ignibus diffluebat; non tantum delectabat quod haeres suus pascebat parasitos et helluones copiis suis, quantum angebat quod ipse pascebat flammas medullis suis.
3 Et puto si quis ei tunc optionis copiam praestitisset, utrumne mallet divites haeredes suos esse, an se in miseriis tormentisque non esse; voluerat profecto illos omnibus bonis alienari, dummodo ille posset malis omnibus liberari; voluerat offerre omnia quae possederat, dummodo evaderet quae perferebat: voluerat cunctam illam substantiam quam habuerat et temporales argenti et auri thesauros pro se dare, ut iuges suppliciorum immortalium cruces et perenne illud incendium superiacta, si quo modo posset, divitiarum suarum mole restingueret, et exundantes ignium globos opposita ingentium facultatum immensitate prohiberet.
4 Et quid dicam voluisse eum, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis? Plus dico aliquid. Voluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi, in flammis situs, unius saltem horae requiem comparare. Desiderans enim ad mitigandas faucium flammas vel tinctum aqua pauperis digitum; quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptaverat, qui parvam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat?
5 Sed iamista quid proderant aut quid iuvabat miserum, quod tunc pro se offerre omnia volebat qui male ante noluerat? Vel quid tunc proderat quod dare cuncta cupiebat quae iam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat quando omnia possidebat? Sera quippe, ut ait in Scripturis Spiritus sanctus, sera est poenitentia mortuorum. Quomodo? Non est enim, inquit ad Deum Patrem sermo divinus, non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi [Psalm. VI, 6]? Excludi penitus a confessione peccati peccatorem mortuum protestatur, nec posse esse quemquam postea Dei memorem, qui in hac vita sui fuerit oblitus.
6 Adeo omnis ei spes penitus abscinditur et omnis vitae aditus obseratur; ut cum una sit reo salutis via preces ad Deum fundere et coelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam hac peccator lethiferae oblivionis animadversione damnetur; ut ei nec memoria quidem Dei, a quo sperare debeat, relinquatur. Haec ergo cogitent qui dum filios habere post mortem divites cupiunt, futurorum suppliciorum nec in morte meminerunt.
7 Haec cogitent qui ut in hac caduca et brevi vita haeredes divites habeant, aeterna seipsos morte condemnant, in quo quidem [ Verba haec, non tam haeredibus consulunt quam sibi obsunt, desunt in codicibus regiis et in Colbertino.] non tam haeredibus consulunt quam sibi obsunt, non tam illos amant quam se oderunt: quia non tam salubris amor est qui brevi consulit, quam grave odium quod in aeternitate cruciabit.
8 Et ideo Deus noster, ut primo dudum libello diximus, disciplinam parentes thesaurizare iubet filiis, non pecuniam; perennia praecipit, non peritura, conferre: scilicet quia res istiusmodi atque opus sanctum et filiis pariter et parentibus prosunt: filiis utique per disciplinae institutionem, parentibus per munificentiae largitatem.
9 Et filiis enim hoc disciplina praestat ut salutem capiant perpetuam, et parentibus largitas ut mortem effugiant sempiternam.
Salvianus Massiliensis HOME