monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12 > 16 > 10 > 2 > 13 > 17 > 11
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, X <<<     >>> XII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput XI

1 Relictae itaque filiis divitiae parentes non liberant de mendicitate: immo relicta immoderate filiis facultas, parentum est sempiterna mendicitas: ac per hoc nulli parentibus magis noxii quam filii nimis amati. Dum enim illi patriis bonis affluunt, parentes in sempiternitate cruciantur. Etiamsi tam pius sit filius ut refrigerandi supplicii paterni gratia communicare cum patre postea bona relicta cupiat, non valebit.
2 [ Hunc locum avide, ut solent adversarii nostri, arripuit Rittershusius ut ostenderet Salvianum sensisse quod defunctis non possint superstitum bona opera prodesse ad resarcienda illa in quibus ipsi sibi defuerint. Quam autem falsus in hoc loco sit vir doctus patet ex sequentibus Salviani verbis: Flammae infelicium mortuorum divitiis non refrigerantur haeredum. Loquitur enim hic de his qui aeternis suppliciis addicti sunt, quibus preces orationesque superstitum inutiles esse etiam nos fatemur.] Reddere siquidem post mortem patri pietas filii non poterit, quod unicuique indevotio sua et infidelitas denegarit. Ideoque, iuxta Apostolum, unusquisque sarcinas suas cogitet, quia unusquisque hominum sua onera portabit. Flammae infelicium mortuorum divitiis non refrigerantur haeredum. Dives ille in Evangelio qui purpura induebatur et bysso [Luc. XVI, 19 seqq.], absque dubio qui locuples in hoc saeculo ipse fuerat, etiam haeredes suos morte ditarat.
3 Sed nequaquam hoc ei proderat, quod opibus ac talentis eius germani divites incubabant; et ille guttam refrigerii impetrare non poterat. Illi erant in abundantia, sed ille in egestate; illi in gratulatione, sed ille in dolore; illi in divitiis, sed ille in tormentis; illi fortasse iugiter in luxuria, sed ille semper in flamma.
4 O infelix ac miseranda conditio! Bonis suis aliis praeparavit beatitudinem, sibi afflictionem; aliis gaudia, sibi lacrymas; aliis voluptatem brevem, sibi ignem perennem. Ubi erant tunc affines, ubi propinqui, ubi vel filii, si quos habuerat, vel germani quorum meminerat, et quos certe tanto amore dilexerat ut eorum ne in supplicio quidem positus oblivisceretur?
5 Quid ei proderant, quid suffragabantur? Torquebatur infelix; et opes suas aliis devorantibus, ille refrigerii guttam ardens petebat, et impetrare non poterat. Et hoc, si quid addi ad poenam potest, per illum sibi tribui postulabat quem aliquando contempserat, per illum qui in pure ac sanie computruerat, per illum cuius fetorem ac squalorem longe refugerat, qui membrorum suorum ulceribus canes paverat, quem scatentes vermium globi etiam intra recessus peresi corporis exararant. O gravis nimium et lugenda conditio!
6 Pauper beatitudinem emit mendicitate, dives supplicium facultate. Pauper, cum penitus nil haberet, emit aeternas divitias egestate. O quanto has facilius tam multa rerum possessione dives potuerat comparare, qui inter tormenta aestuans, et inter supplicia proclamans: Pater, inquit, Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma [Ibid., 24]. Non horrebat tunc scilicet dives ille Lazari quondam pauperis manum, nec dedignabatur auxilium.
7 Inseri eius digitos ori suo et mitigari intolerandas faucium flammas illius pridem fetidae ac squalentis manus munere postulabat. O quanta rerum mutatio facta fuerat! Tangi tunc ab eo desiderabat, quem etiam videre ante despexerat.
Salvianus Massiliensis HOME