monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12 > 16 > 10 > 2 > 13 > 17 > 11 > 12 > 19 > 10
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, IX <<<     >>> XI

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput X

1 Sufficere quidem ad hanc negotii portionem de qua nunc agitur, haec quae iam diximus satis arbitror; [ Haec verba usque ad Sed ostendi desunt in codicibus regiis et in Colbertino.] id est, quod praeponere vitam, spem, salutemque vestram cunctis omnino rebus atque affectibus debeatis. Sed ostendi id vobis forsitan non solis virtutibus rerum, sed etiam auctoritatibus exemplorum desideratis.
2 Possim quidem dicere maiora exemplis omnibus Dei [ Quae hoc loco interiacent, ea in nullo veterum exemplarium exstant quibus nos utimur. Quo factum est ut ea sustulerimus in secunda editione. Nunc vero cum ea reperiamus in ea quam Ioannes Sichardus publicavit, quae est omnium prima, et non sint indigna Salviano, placuit illa revocare in textum. Duplex haud dubie fuit editio horum librorum etiam aevo Salviani, prior in qua segmentum illud et alia nonnulla de quibus infra non exstabant, ex qua derivata sunt exemplaria nostra, alia in quibus exstabant. Sic apud Lactantium, exempli causa, nonnulla desunt in quibusdam codicibus quae propterea nonnulli censuerunt non esse Lactantii, quamvis illius esse et stylus et alii codices ostendere satis abunde videantur.] esse mandata, clamantia quotidie in omni mundo: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: thesaurizate autem vobis thesauros in coelo [Matth. VI, 19, 20]. Et alibi: Quaecunque homo seminaverit haec et metet [Gal. VI, 7]. Quae utique tam ad mundi homines quam ad Dei, tam ad eos qui filios habent quam ad eos qui non habent, aeque pertinent; quia cum vitam aeternam cuncti desiderent possidere, non est dubium quod ubi par universorum votum est ad habendum, parem esse curam omnibus ad promerendum; nec interesse ad augendam divinorum verborum auctoritatem, impleant ea homines, an non impleant; quia virtutem eorum ex Domini certum est constare persona, non ex servorum obedientia: nec addi eis nec decedere aliquid per nos potest, quorum honor per auctorem Deum semper aequalis est.
3 Sed tamen si adiuvari se etiam exemplis hominum humana optat infirmitas, scilicet quo facilius etiam ipsa nunc faciat quae alios fecisse ante cognoscat, ostendimus primo libro [ Vide supra pag. 230.] haec quae etiam nunc ab aliquantis Christi imitatoribus fiunt, non mediocriter, sed abundanter; nec a paucissimis, sed a populis; nec ab antiquissimis, sed pene a recentissimis nuper esse completa.
4 Quid enim novi et adhuc prope in oculis constituti apostolorum Actus loquuntur? Omnes, inquam, qui credebant, habebant in unum omnia communia [Act. II, 44]. Et iterum: Gratia quoque magna erat in illis omnibus: nec enim quisquam egens erat inter illos. Quicunque enim possessores praediorum ac domorum erant, vendentes afferebant pretia venditorum, et ponebant ante pedes apostolorum [Act. IV, 33-35]. Alibi quoque: Et nemo ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat (Ibid.
5 , 32). Atque hoc non parvus credentium numerus; ne quem forsitan minus scriptorum auctoritas moveat, dum putant exempla esse paucorum. Quae fuerit quippe tunc multitudo Ecclesiae principalis, vel ex hoc solo agnosci potest, quod in principiis statim ipsis octo hominum millia biduo Ecclesiae accessisse referuntur (Act.
6 II, 41, et IV, 4); pateatque aestimationi quae caeteris diebus universi generis multitudo concreverit, ubi duo tantummodo dies, praeter disparem aetatem pariter ac sexum, tantam virorum copiam procrearunt. Unde cum et tam innumerabilis iam tunc et tam perfecta plebs fuerit, quaero a vobis cum quibus loquor, cuncti parentes, in illis tot ac tantis tunc credentium millibus, tanta fidei perfectione viventibus, omnesne cum filiis an omnes sine filiis fuerint? Neutrum, opinor.
7 Nulla enim Ecclesiae plebs est non de utroque permixta. Intelligere ergo possunt quicunque ex Christianis filios non habent cui relinquere substantias suas debeant, cum videant cui reliquerint tunc illi filios non habentes. Sin autem habent, discant quid etiam ipsos oporteat facere, cum videant tunc parentes amorem filiorum Dei filiis praetulisse.
8 Habet igitur omnis aetas, habet omnis conditio quod sequatur. Quicunque est particeps fidei participem se beati faciat exempli. Si illi tunc ob Deum donantes omnia sua, etiam seipsos exhaereditavere viventes, discite vos, quaesumus, bona vestra vel ipsi [ In codicibus regiis et in Colbertino sic omnino habet hic locus: Haereditare morientes. Oportet quippe, etc. Reliqua quae interiacent, non exstant in codicibus regiis, neque in Colbertino.] haereditare morientes.
9 Quae quidem, ut dixi, etiam vos, o infidelissimi parentes, curiosius attentiusque pro vobis convenit cogitare. Oportet quippe vos, mihi credite, etiam inter filios vestros salutis animarumque vestrarum non oblivisci. Propinqua enim vestra pignora esse vobis et coniunctissima satis certum est. Sed, mihi credite, nemo vobis propinquior, nemo coniunctior quam vos ipsi.
10 Amate itaque, non obsistimus, amate filios vestros, sed tamen secundo a vobis gradu: ita illos diligite, ne vos odisse videamini. Inconsultus namque et stultus amor est, alterius memor et sui immemor. Non accipiet, inquit Scriptura sacra, iniquitatem filii sui [Ezech. XVIII, 20]. Et Apostolus, Unusquisque, inquit, proprium onus suum portabit.
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, IX <<<     >>> XI
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12 > 16 > 10 > 2 > 13 > 17 > 11 > 12 > 19 > 10