monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, VIII <<<     >>> X

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput IX

1 Sed videlicet non contemptu Dei dicunt parentes haec a se fieri, sed causa atque ratione. Quibus enim, inquiunt, relictam substantiam relicturi sunt [ Hinc ergo patet fuisse tum genus hominum in Ecclesia qui liberis non dabant operam, et quos prolem non habituros constabat statim ac certum vitae genus profitebantur quod tum in usu erat. In hoc numero erant clerici, monachi et sanctimoniales. Unde rursum colligitur vehementer errare Baleum, qui caelibi vitae intonavit auctoritate ex Salviano sumpta, uti dictum est supra in notis ad pag. 109. Hieronymus in libro adversus Vigilantium: Quid facient Orientis Ecclesiae, quid Aegypti, et sedis Apostolicae, quae aut virgines clericos accipiunt aut continentes aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt?] filios non habentes? Dicam quibus: Nec nominabo eos quos supra dixi, pauperes Dei, non alienos, aut longe positos, ne durum aut inhumanum forte videatur.
2 Illos dico charos et individuos, et quos recte etiam vos qui multas soboles habetis, filiis antefertis. Ipsos se, inquam, homines, o infidelissimi parentes, ipsos se, inquam, dicimus. Nunquid potest cuilibet quidquam seipso propius, nunquid charius inveniri? Suam unicuique vestrum animam, suam salutem, suam spem commendamus. Et pios vos esse dicitis, [ Haec est lectio codicis Colbertini. In regiis autem legitur: Quia filios diligatis. Nisi quod pro quia recentior regius habet qui.] quia filios diligitis? Nihil plane durius vobis, nihil inhumanius, nihil tam ferum, nihil tam impium dici potest, a quibus impetrari omnino non potest ut vos ipsos ametis.
3 Pellem, inquit diabolus in Scripturis sacris, pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua [Iob. II, 4]. Dilectissimam esse animam suam homini etiam diabolus non negavit; et qui avertere omnino cunctos ab affectu animarum suarum nititur, idem tamen charissimas esse debere [ Editiones, cunctis suas animas. Verum vox suas deest in omnibus antiquis exemplaribus.] cunctis animas confitetur. Quis ergo furor est, viles a vobis animas vestras haberi, quas etiam diabolus putat esse pretiosas?
4 Quis furor est, viles a vobis haberi quas etiam ille charas vobis debere esse dicit qui viles facere conatur? Ac per hoc quicunque animas suas negligunt, etiam infra iudicium diaboli se amant. Quae cum ita sint, videte vos, qui putatis religiosos homines non habere quibus relinquant substantiam suam, videte vel iuxta diaboli opinionem, videte si non habent, qui seipsos habent.
Salvianus Massiliensis HOME