monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, VII <<<     >>> IX

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput VIII

1 Sed dicitis, non eo a vobis animo hoc agi: quod unum est ac si quispiam dicat malas res bono animo a se fieri et impietatis facinus pia mente committi. Quid prodest, o inhumanissimi parentes, quod filios religiosos bono a vobis dehonorari animo asseveratis? Res ipsa hoc respuit, res refellit. Parum est quod nudis assertionibus dicitis: ipsi actibus vestris contra vos testes estis.
2 Indignum ergo arbitramini ut sancta ac placita Deo pignora filiis mundo servientibus comparentur? Verum est, et bene arbitramini: si tamen arbitrio isto iuste et in diversum uteremini; id est, ut comparandos bonis filiis malos, et peccatores sanctis non putaretis, et qui apud Deum vita ac meritis antecellerent, iidem apud vos gratia atque honore superarent.
3 Quid enim rectius, quid magis iustum quam ut qui meliores sunt, iidem etiam honoratiores essent; qui vincunt iudicio, iidem vincerent praemio; et qui antistant in Evangelio sacro, iidem quoque in testamento humano antistarent, et hac saltem te concordaret cum voluntate Christi parentum pietas ac voluntas, ut quos Deus praeposuisset electione, eosdem etiam parentes anteponerent dignitate? Sed non solum hoc non agitur, sed in diversum omnia aguntur.
4 Puris enim commaculati praeponuntur, fidelibus impii, praeponuntur lumini tenebrae, praeponitur terra coelo, praeponitur mundus Deo: et evasuros se huiusmodi parentes vel in hoc solo iudicium Dei aestimant, qui cultum Dei et dignitatem iudicii sui indignitate conculcant?
Salvianus Massiliensis HOME