Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput VII
| 1 | Quid agis, miserrima infidelitas et paganicae, ut ita dixerim, inreligiositatis error? Itane tantum odisti Deum, ut possis etiam filios tuos ob hoc tan tum quia ad Deum pertinent non amare? Meliore enim conditione quidam relinquunt libertos suos, quam tu relinquis filios tuos. In usu siquidem quotidiano est ut servi, etsi non optimae, certe non improbae servitutis, Romana a dominis libertate donentur; in qua scilicet et proprietatem peculii capiunt, et ius testamentarium consequuntur: ita ut et viventes cui volunt res suas tradant, et morientes donatione transcribant. |
| 2 | Nec solum hoc, sed et illa quae in servitute positi conquisierant, ex dominorum domo tollere non vetantur. Tantum eis interdum gratia patronae liberalitatis impertit, ut etiam iuri suo detrahat quod libertorum dominio largiatur. Quanto, o quisquis ille es infidelissime pater, quanto domini illi melius cum libertis agunt quam tu cum liberis! |
| 3 | Illi quae donant, perpetuo iure donant, tu temporario; illi testamenti faciendi arbitrium dant libertis, tu tollis liberis; illi postremo servos suos dant libertati, tu quasi addicis filios servituti. Nam quid est aliud quam servituti addicere, quos non vis aliquid quasi ingenuos possidere? More ergo illorum uteris qui servos suos non bene de se meritos, quia civitate Romana indignos iudicant, iugo Latinae libertatis addicunt: quos scilicet iubent quidem sub libertorum titulo agere viventes, sed nolunt quidquam habere morientes. |
| 4 | Negato enim his ultimae voluntatis arbitrio, etiam quae superstites habent, morientes donare non possunt. Ita ergo et tu religiosos filios tuos quasi Latinos iubes esse libertos; ut vivant scilicet quasi ingenui, et moriantur ut servi, et iuri fratrum suorum quasi per vinculum Latinae libertatis astricti, etiam si videntur arbitrii sui esse dum vivunt, quasi sub illorum tamen positi potestate moriantur. |
| 5 | Quid tantum, quaeso, sceleris in titulo esse religionis putas, ut ideo eos qui religiosi sunt filios tuos esse non credas, quia filii Dei esse coeperunt? In quo tibi bonae voluntatis quasi piaculo rei facti sunt, ut idcirco eos putes habendos esse peiores quia optant esse meliores? |