Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput VI
| 1 | Sed iniusti fortasse videamur cunctos parentes in hoc negotio aequaliter accusando, cum scilicet non omnes pari agant iniquitate cum filiis. Sunt enim, inquit aliquis, sunt ex parentibus multi qui aequales filiis suis faciant portiones; nisi quod una tantum eos conditione discernunt, quod in his partibus quae religiosis videntur ascribi, usum iubent ad eos, proprietatem ad alios pertinere. |
| 2 | At vero hoc multo est peius et infidelius. Tolerabilioris quippe impietatis esse videtur cum proprietate aliquem filiis suis minus relinquere, quam proprietatem iis rerum penitus auferre. Potest enim aliquatenus ferri ista conditio, si aut amicis, aut affinibus, aut propinquis hac lege aliquid relinquatur. Filiis vero qui proprietatem rerum non tribuit, nil relinquit. |
| 3 | Sed invenit iniquissima infidelitas parentum quomodo a patrimonio suo Deum penitus excluderet, proprietatem rerum religiosis filiis auferendo. Usum enim his dedit, ut esset quo ipsi viverent; proprietatem his tulit, ut quod Deo relinquerent non haberent. O novum inreligiosae mentis ingenium! invenit quo videretur filiis suis maiore erga Deum sua impietate consulere. Fecit enim ut sancta soboles usum rerum habens, ius rerum non habens, quasi locuples quidem viveret, sed quasi mendica moreretur; ac sic testator infidelissimus plena de hoc mundo possit securitate discedere, cum sciret de suo ad Deum penitus pervenire nil posse. |
| 4 | Quamvis in hoc ipso quod supra dixi, per usum rerum aliquam filios religiosos opum imaginem possidere, ne hoc sit quidem: quia etsi usus videtur aliquid habere, conscientia tamen non habet. Nemo enim potest se vel brevi divitem credere, qui scit se proprium nil habere. |