Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput V
| 1 | Sed praeclaram videlicet qui haec faciunt rationem consilii sui reddunt dicentes: Quid opus est ut filiis iam religiosis aequa haereditatis portio relinquatur? Nihil ergo iustius, nihil dignius, quam ut quia coeperunt religiosi esse, mendicent: non quidem quod eos haec res mendicitate oppressura sit quod a terrenis facultatibus abdicantur coelum spe possidentes, cito etiam re possessuros, regente illos Deo suo ac protegente, qui eos cum immortali spe aeternorum etiam sufficientia temporalium muneratur: sed tamen, quantum ad inhumanitatem parentum pertinet, egent, a quibus sic relicti sunt ut egerent. |
| 2 | Certe etiam si qui non penitus domo eliminantur, et quibus non omnino extorribus quasi aqua et igni interdicitur, cum aut tenues aut certe usufructuarii relinquuntur; tamen tanto inferiores fratribus relinquuntur, ut etiam si paupertate non egeant, comparatione tamen egere videantur. |
| 3 | Dicitis: Quid opus est religiosis aequam accipere cum fratribus patrimonii portionem? Respondeo: Ut religionis fungantur officio, ut religiosorum rebus religio ditetur, ut donent, ut largiantur, ut illis habentibus cuncti habeant non habentes; immo, si tanta eorum fides atque perfectio ut habeant cito non habituri, beatius utique postquam habuerint non habentes. |
| 4 | Cur eis, quaeso, o inhumanissimi parentes, necessitatem indignissimae paupertatis imponitis? Permittite hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se fiunt. Si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum devotioni. Liceat eis, quaesumus, ut velint pauperes fieri: eligere inopiam debent, non sustinere. |
| 5 | Postremo, etiamsi sustineant, devotione eam tolerent, non damnatione patiantur. Cur eos velut a natura expellitis et quasi a iure sanguinis abdicatis? Et ego esse eos pauperes volo; sed ut habeat tamen praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur. Quanquam quid ego vos per ipsum sanctissimae rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo, cum id maxime obsistat, et haec res parentes impios faciat quae magis pios facere deberet? Nam cum vos ideo plus relinquere ex patrimonio vestro religiosis filiis deberetis, ut aliquid ad Deum ex facultatibus vestris saltem per filios perveniret; ideo filiis non relinquitis, ne illi habeant quod Deo relinquant. |
| 6 | Praeclara videlicet ratione atque cautela contenti estis vos filios non agnoscere, ne illi se filios Dei esse cognoscant; magnificam repensantes beneficiis sacris vicissitudinem, dum id studiosissime procuratis, ne vel per vestros aliquid honor Dei habere possit, cum omnia vos per Dei munus habeatis. Cur rogo tam infideliter, cur tam impie agitis? |
| 7 | Non exigimus ut vestra Domino largiamini: aliquid Deo de suo reddite. Cur tam avare, cur tam impie agitis? Non est vestrum quod denegatis. Iniquum igitur arbitramini, ut saecularibus filiis religiosos substantia pares esse faciatis? Id ergo agitis ut poeniteat eos coeptae religionis, quos religio apud vos fecerit viles? Pius itaque ac bonus Dominus, qui servet in eis propositum ac professionem suam. |
| 8 | Caeterum, quantum in vobis est, id agitis ut saeculi eos cultores esse faciatis, quibus saeculares filios antefertis. Quid est enim aliud quam religionem interdicere, ob religionem despectui habere? |