monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, III <<<     >>> V

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput IV

1 Sed de his unde nunc loquimur, si res ac ratio postulaverint, etiam post haec aliqua subdemus. Interim hoc specialiter dico et peculiari admonitione commoneo, ne ullum omnino aliquis quamvis charissimum pignus animae suae praeferat. Neque enim iniquum est ut quilibet Christianorum etiam legitimis haeredibus in saeculo minus [ Antea legebatur consulat, ut in antiquis editionibus. Consensus veterum librorum effecit ut aliam lectionem praeferremus.] congerat, dummodo sibimet in aeternitate succurrat multis modis; quia et facilius est hic deesse filiis quippiam quam parentibus in futuro, et multo levior praesens tenuitas quam aeterna paupertas; maxime quia cum illic non paupertas tantum, sed etiam mors ac poena timeantur, facilius est utique hic haeredibus deesse quiddam de patrimonio quam illic testatoribus de salute; idque et ipsi quibus haereditas derelinquitur, si modo pietatis aliquid in se habent, specialiter velle debeant ne illi pereant qui relinquunt.
2 Quod utique si nolunt, multo minus digni sunt quibus aliquid relinquatur; quia non iniuste testator sapiens non relinquit quod haeres impius non meretur. Itaque optimum est ut unusquisque sibi consulat, et animae ac saluti suae omnia derelinquat. Sint quamvis interdum non filii tantum, quibus videtur naturaliter plus deberi, sed etiam [ Ergo pignorum vocabulo alii intelliguntur praeter liberos. Quod constat etiam ex pagina sequenti, ubi in pignorum numero ponuntur parentes, fratres, coniuges, propinqui et affines.] pignora alia eius vel meriti vel conditionis, ut eis ad impertiendum quiddam ac largiendum iustitia ipsa ac Dei cultus patrocinetur, et quibus non solum pie aliquid relinquatur, sed etiam inreligiose non relinquatur.
3 Scilicet si aut parentes sint calamitosi, aut germani fideles, aut sanctae coniuges, aut, ut longius denique munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes, aut affines egestuosi, aut denique cuiuslibet necessitudinis indigentes, vel certe, quod super omnia est, Deo dediti. Hoc enim est praecipuum ac supereminens, si id ipsum quod agit aliquis pietatis officio, religionis faciat affectu.
4 Beatus enim ille [ Antea legebatur ipse. Emendatum est ex codice regio.] qui suos ipsos divini amoris spiritu amat, cuius charitas Christi cultus est, qui in naturae vinculo Deum cogitat naturarum patrem, et amoris munera in sacrificia convertens, tantum sibi immortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod pignoribus suis praestans Domino suo fenerat, hoc ipso quod suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat sempiternam.
5 At vero nunc diversissime et impiissime nullis omnino a suis minus relinquitur quam quibus ob Dei reverentiam plus debetur, nullos pietas minus respicit quam quos praecipue religio commendat. Denique si qui a parentibus [ Vide supra in notis ad paginam 231.] filii offeruntur Deo, [ Hieronymus in epistola ad Demetriadem de virginitate servanda: Qui religiosiores sibi videntur, parvo sumptu, et qui vix ad alimenta sufficiat, virginibus dato, omnem censum in utroque sexu saecularibus liberis largiuntur. Quod nuper in hac urbe dives quidam fecit presbyter, ut duas filias in proposito virginali inopes relinqueret, et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae atque deliciis provideret.] omnibus filiis postponuntur oblati; indigni iudicantur haereditate, quia digni fuerint consecratione; ac per hoc una tantum re parentibus viles fiunt, quia coeperint Deo esse pretiosi.
6 Ex quo intelligi potest quod nullus pene apud homines vilior est quam Deus; cuius utique fit despectione, ut eos praecipue parentes filios spernant qui ad Deum coeperint pertinere.
Salvianus Massiliensis HOME