monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, II <<<     >>> IV

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput III

1 Miserrime omnium, quid sollicitus es, quid aestuas, quid auctorem rerum periturarum ipse te facis? An times forte ne desint qui, te mortuo, quod dereliqueris vorent? Nolo metuas, nolo verearis. Utinam tam facile tu salvus esses quam tua omnia deperibunt! O infidelitas, o perversitas! Etiam vulgo dictum est, omnes sibi melius velle quam alteri.
2 Novum hoc monstri genus est, cuilibet quemquam velle consulere, tantum ne sibi. Ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen sacrum, ad tremendum illud intolerandumque iudicium, ubi peregrinanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse solatium nisi sola tantummodo bona conscientia, nisi sola tantum innocens vita aut, quod proximum est bonae vitae, misericordia; ubi reo homini nullum est adiutorium nisi sola mens larga, nisi poenitentia fructuosa et eleemosynae copiosae quasi manus validae, ubi denique pro diversitate meritorum aut summum bonum invenies aut summum malum, aut immortale praemium aut sine fine tormentum.
3 Et tu de locupletandis quibuscunque haeredibus tuis cogitas, de opibus agnatorum tuorum cognatorumque suspiras, quem potissimum ditiorem patrimonio tuo facias, cui supellectilis variae ornamenta transcribas, cuius apothecas copiis tuis repleas, cui maiorem servorum numerum derelinquas! Infelicissime omnium, cogitas quam bene alii post te vivant, non cogitas quam male ipse moriaris!
4 Dic mihi, quaeso, o miser, o infidelis, cum multis patrimonium tuum dividas, cum multos facultatibus tuis dites, nunquid de solo te es tam male meritus ut tibi nec inter extraneos locum facias haeredis? Ecce exspectat te iam egressurum de vita ista officium tribunalis sacri, exspectant tortores angeli et immortalium tormentorum terribiles ministri; et tu futuras post te haeredum mundialium voluptates animo volutas, tu delicias aliorum mente pertractas, quam bene scilicet post te haeres tuus de tuo prandeat quibus copiis ventrem expleat, quomodo usque ad nauseam redundantem viscera exsaturata distendat! Infelicissime omnium, quid tibi est cum his neniis, quid tibi cum his deliramentis, quid cum stultitia huius erroris, quid cum perditione istius vanitatis? Nunquid succurrere hoc tibi inter supplicia summa poterit, si is qui res tuas prodige comedit, lautus et pransus bene eructarit, [ In utroque codice regio et in usque ad voces illas, Sed de his, etc. Desunt etiam in Colbertino.] aut etiam ut tibi, qui devoranda tua onmia tradidisti, redundanti cruditate plus praestet, si bene vomuerit?
Salvianus Massiliensis HOME