monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, I <<<     >>> III

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput II

1 Sed dicit fortasse: Filios habeo. Iam de hoc quidem principalis libelli pagina et convenientia, ut arbitror, et non pauca memoravit, satisque ad hanc rem Domini sermo sufficit dicens: Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus [Matth. X, 37]. Sed et propheticum illud quod ait neque patres pro filiis, neque filios pro parentibus iudicandos, sed unumquemque hominum aut sua iustificatione salvandum aut sua iniquitate periturum (Ezech.
2 XVIII, 20): ac per hoc quaslibet divitias homo filiis suis congerat, nequaquam hoc ei proderit in iudicio quod divitem reliquit haeredem. Sed esto, ignosci parentibus possit si ex parte aliqua haereditarias facultates filiis derelinquant, si tamen idipsum bonis, si tamen sanctis. Esto quoque, ignosci possit si etiam malis quiddam atque vitiosis.
3 Habere aliquam excusationis speciem videntur dicentes: Pietas vicit, vis sanguinis compulit, natura ipsa quasi amoris manu in ius suum traxit: scivimus quid iustitia Dei posceret, quid sacra veritas postularet; sed subacti, fatemur, sumus iugo incarnatae necessitudinis, et dedimus captivas manus vinculis charitatis: cessit sanguini fides, et vicerunt devotionem religionis iura pietatis.
4 Dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest: est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae speciem, non reatus securitatem. Nequaquam enim id ulli spondeo quod possit cuiuslibet rei firmum habere subsidium, si aliquid plus amaverit quam Deum, secundum illud quod scriptum est, in hoc futurum esse iudicium quod venerit lux in hunc mundum, et dilexerint homines magis tenebras quam lucem [Ioann. III, 19]. Nemini enim dubium est totum id tenebras futurum homini quidquid divinae praetulerit charitati. Haec ergo ita sunt.
5 Sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. Quid quod [ Vide supra, pag. 202.] nonnulli filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus avertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscunque alios quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptivos imaginarii parentes filios faciant, et in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant?
6 ac sic miserrimi quique et impiissimi, cum vinculis filiorum non constringantur, ipsi tamen sibi vincula parant quibus infelicia animarum suarum colla constringant; cum vis domesticorum discriminum nulla sit, foris discrimen arcessunt; et licet causae desint periculorum, ruunt tamen quasi in interitum voluntarium: quorum errores infelicissimi quo affectu animi accipiendi sint [ Desunt ista in recentiore codice regio et in Colbertino.] ac ferendi, prope incertum apud quosdam videri potest irascendum ne iis an dolendum sit.
7 Error enim dolore dignus est, impietas exsecratione. Ad fletum trahimur infelicitate, ad iracundiam infidelitate. In una re est quod pro hominum insipientia lugeamus, in alia quod pro Dei amore moveamur, ullum omnino hominum inveniri aut esse posse qui decurso infelicis vitae istius brevi spatio, in ipsa extremitate iam pendens, iturus illico ad tribunal Dei, quidquam aliud cogitet praeter finem suum, quidquam aliud praeter exitum suum, quidquam aliud praeter periculum suum; et neglecta spe sua atque anima, cui opitulari aliquatenus vel in ultimis suis omni studio, omni nisu, omni re ac substantia sua debeat, hoc solum cogitet, hoc solum animo suo volvat, quam laute haeres suus res suas comedat!
Salvianus Massiliensis HOME