Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 3, Caput I
| 1 | Duobus superioribus libris cum duabus filiorum tuorum partibus, id est, una mundi amatrice, alia religionis imaginem praeferente, o domina mi Ecclesia Dei, quasi separatim locuti sumus. In hoc autem, si Deus annuerit, ad utramque, prout causa ac ratio postulaverint, loqui cupimus, nunc divisim ulterutram, nunc ambas pariter alloquentes. Superest ut ab utraque earum agnoscente in lectionis serie partes suas, quidquid pro affectu Dei a nobis dicitur, cum affectu Dei recipiatur. |
| 2 | Igitur quia in cunctis quae iam locuti sumus, speciale Christianorum omnium bonum misericordiam ac largitatem esse memoravimus, praecipuaque in eis et merita sanctorum et peccatorum remedia contineri idoneis, ut reor, ac multis testibus approbavimus, non opinor a quoquam plura exspectari; maxime cum si quis cupidus est plurium, ipsos adire debeat libros Dei, qui tam multis ac magnis testibus pleni sunt, ut universarum coelestium litterarum pene unum sit testimonium. |
| 3 | Superest adversum eas responsionum infidelium causas, quae a quibusdam mortiferae excusationis gratia opponi solent, quippiam dicere. Loquens Salvator in Evangelio, propterea commodari hominibus opes a Domino ac pecuniam dicit, ut cum usuris multiplicibus commodata reddantur, dicens avarissimo debitori: Serve male ac piger, sciebas quod ego meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te pecuniam meam dare nummulariis, et ego veniens cum usuris recepissem quod meum est. |
| 4 | Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta [Matth. XXV, 26, 27]. Ac paulo post: Et servum, inquit, nequam proiicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Quod tamen etsi etiam ad aliud referri potest, tamen loco quoque et causae huic non insalubriter coaptatur. |
| 5 | Cum enim nummularii Salvatoris pauperes et egeni recte intelligantur, quia pecunia quae talibus dispensatur augetur; cum usuris absque dubio Deo redditur quidquid egentibus erogatur. Unde et alibi apertius ipse Dominus distribuere divites opes mundi et facere sibi sacculos qui non veterascant iubet [Luc. XII, 33]. Sed et in vase electionis suae idcirco locupletibus divitias a Domino dari in dicat, ut bono opere ditescant [I Tim. VI, 18, 19]. Et ideo etiam ego minimus et indignissimus famulorum Dei primum ac saluberrimum religionis officium esse dico ut Christianus dives, dum in hac vita est, divitias mundi huius pro Dei nomine atque honore consumat; secundum autem, ut si id vel metu, vel infirmitate, vel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltem moriens universa dispenset. |