monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 4 > 15
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, XIV <<<    

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput XV

1 Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saevi ac tam crudeles adversum inimicos suos possunt quam sunt isti adversum se: nulli quippe sunt tam feri, tam inhumani, qui non vel desperatos iam atque morientes adversarios suos persequi desinant; isti seipsos etiam in morte positi persequuntur.
2 Annon est hoc persecutio, aut esse alia maior potest, exhaeredari hominem a se ipso, [ In recentiori codice regio scriptum est exsortem.] extorrem bonorum omnium fieri, et quasi in exsilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato, sed novo et crudelissimo. [ Haec quae sequuntur, usque ad vocem scilicet, desunt in utroque codice regio et in Colbertino, ubi sic legitur: Sed novo et crudelissimo, scilicet ubi in exsilium, etc.] Omnes enim exsules, etsi corporibus ablegantur, animis non eliminantur; etsi carne captivi sunt, cordibus tamen, si volunt, liberi perseverant.
3 Hoc autem unde nunc loquimur, novum exsilii genus atque tormentum est, scilicet ubi in exsilium anima ipsa mittitur, ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. O quanto leviores sunt extranei et carnales inimici! Illi enim corporum tantum [ Alias, secuti auctoritatem editionum, scripseramus: Illi enim corporum tantum hostes sunt, vos spirituum; illi tantum artuum, vos et animarum. Nunc vero, sequentes consensum veterum codicum, qui voces illas vos spirituum, illi tantum artuum expungunt, nos quoque illas expunximus, quod aperte videantur non esse Salviani.] hostes sunt, vos et animarum. Leve est itaque, in comparatione facinorum vestrorum, illorum odium.
4 Facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet. Illud grave, illud perniciosum est quod in aeternitate iugulabit. Et ideo Salvator ipse, Nolite eos, inquit, timere qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt [Matth. X, 28]. Facile est ergo odium quod corpus laedit, non laedit animam: quia laeso corpore, anima extra damnum est, et passionibus carnium beatitudo spirituum non interpolatur.
5 Illud itaque, illud inexpiabile malum est, illud aestimari omnino non potest, quod totum omnino hominem sine fine damnabit. Et ideo leviores vobis inimici vestri sunt quam vos ipsi. Omnis siquidem inimicitia morte dissolvitur. Vos contra vos ita agitis, ut inimicitias vestras nec post mortem evadatis.
Salvianus Massiliensis HOME