Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput XIV
| 1 | Sed licet haec ita sint, ut Deus ipse praedixit, acquiescamus tamen miseriis quorumdam atque languoribus, qui putant se sine magnis omnino opibus vitam agere non posse. Esto tu, quicunque aut quaecunque illa es sancti nominis ac professionis; esto divitias, esto copias tuas usque ad finem vitae istius habeas, dummodo saltem in fine tibi conferas. |
| 2 | Esto, rebus ac facultatibus tuis in vita hac uti velis, dummodo tui vel moriens non obliviscaris, et ad eius cultum atque honorem referendam tibi substantiam tuam memineris cuius te munere accepisse cognoscis. Humanum est quod ab omnibus vobis, o divites mundi huius, petitur, ac deliciosum. Si impetrari ab unoquoque vestrum non potest ut esse in hoc saeculo pauper velit, praestet sibi saltem ne in aeternitate mendicet. |
| 3 | Qui praesentem inopiam tantum fugitis, cur in perpetuum non reformidatis? In brevibus meticulosi, longa et interminabilia vitate. Quid tantopere in vita ista paupertatem horretis, quid expavescitis? Minus multo est quod hic timetis. Si tenuitatem temporariam gravem ducitis, qualis, quaeso, erit illa quae nunquam desinet? Quasi vestri apud vos animi rem agimus vestrique voti. |
| 4 | Si usu vestrarum rerum penitus carere non vultis, id agite ne aliquando careatis. Deliciosam a vobis rem et voluptariam poscimus. Qui sine divitiis omnino esse non acquiescitis, id agite ut divites semper esse possitis, secundum illud: Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis [Sap. VI, 22]. Alioqui qui error aut quae insania est, quemquam hominum esse posse qui acta in amplis opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum vita, nec in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor sit, nec in ipsa iam de suo sibimet aegra extremitate succurrat (praesertim cum in divitiis, per se Dominum accusantibus, secundum illud, Vae vobis divites (Luc. |
| 5 | VI, 24), etiam alia ipsi diviti peccatorum genera non desint, quae in ipso divitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite pullularint), et non vel in ultimis suis id agat, id elaboret, id omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat, ne reus vadat, ne cruciandum postea corpus, crucianda etiam ad praesens anima derelinquat? |
| 6 | Quis ergo est aut tam infidelis aut insanus qui haec non cogitet, haec non timeat, qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et cuncta penitus spe vitae huius, cunctis subsidiis destitutus, unam tantummodo tabulam, cui inhaerere adhuc quasi in medio mari naufragus possit, amittat, nec amittat tantummodo, sed abiiciat atque a se penitus expellat, omnibus modis id elaborans ne quid sibi omnino reliquum esse faciat quo periturus evadat? |