monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 5 > 13
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, XII <<<     >>> XIV

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput XIII

1 Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur homines non esse infidelitatis interdum, sed necessitatis, neque Deo non credere religiosos, sed vitae atque usui necessaria reservare: multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum opum perfectione aut sexu nonnunquam, aut aetate, aut ipsa infirmioris corpusculi imbecillitate prohiberi. Esto, hoc ferri possit; sed tamen etiamsi feratur, ita ferendum est ut pro qualitate necessitatum atque causarum sufficientia retineantur, immoderata resecentur.
2 Habentes enim, inquit Apostolus, victum et vestitum, his contenti sumus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem [ Haec addita sunt ex veteri exemplari regio et ex Colbertino. Exstant autem apud D. Paulum.] et laqueum diaboli [I Tim. VI, 8, 9]. Ergo, ut videmus, in rebus tantum necessariis salus est, in superfluis laqueus; in mediocritate Dei gratia, in divitiis diaboli [ Ita veteres libri et editiones, uno excepto recentiore regio, in quo scriptum est laqueus.] catena. Denique quid statim Apostolus subdit?
3 Quae demergunt, inquit, hominem in interitum et perditionem. Ergo si divitiae interitum in se habent, evitemus opulentiam, ne in interitum corruamus. Ampla ac locuples facultas perditionem inferre dicitur. Refugienda est ampla possessio, ne consequatur profunda perditio. Ac per hoc, sive sexus, sive aetas, sive infirmitas necessaria victui requirant, sufficientibus debent esse contenta; ita ut quidquid temporarium excedit usum, religiosum absumat officium. Caeterum si tu, quicunque aut quaecunque illa es sanctae professionis, aut conservandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris.
4 Nunquid enim infirmior sexus ducere aliter vitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? Nunquid puella sacra aut vidua castitate devota servare illaesam sanctae professionis perseverantiam non valent, nisi argenti et auri ponderibus incubaverint, ac tantas intra conscientiam opes possidere se noverint quantas usus possidentium non requirit?
5 Aut quia huic et sexui pariter et pudori quies maxime necessaria est, nunquid impossibile sibi quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria inviolatam quietem posse servare, nisi aures eius familiae ingentis strepitus verberarit et turbarum circumsonantium tumultuosus clamor obtuderit? Quae utique sanctae animae et quietem veram desideranti non pati tantum nimis magna inquietudo, sed etiam videre quodammodo pars est inquietudinis, quasque etiam si subdere aliquis disciplinae ac silentio velit, comprimere tamen earum inquietudinem cum sua quiete non possit: adeo etiam [ Antea legebatur ipsum commercium. Sed ista lectio, quam et editio Pithoei et regii codices exhibent, nunc demum visa est melior propter praecedentia.] ipsa emendatio alienae inquietudinis perturbatio est nostrae quietis.
6 Haec autem quae de hoc sexu locuti sumus, ad omnes pertinent, omnique pariter aetati, sexui, infirmitatique conveniunt. Non est itaque quod competere quisquam aut non obesse divitias religioni putet: impedimenta haec sunt, non adiumenta; onera, non subsidia. Possessione enim et usu opum non suffulcitur religio, sed subvertitur, secundum illud quod Dominus ipse dicit: Sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocant Dei verbum, et sine fructu efficitur [Matth. XIII, 22]. Proprie utique ac satis pulchre fallaces dixit esse divitias.
7 Bona enim et putantur et appellantur; ac per hoc fallunt homines nomine praesentium bonorum, cum sint causae malorum aeternorum.
Salvianus Massiliensis HOME