monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 3 > 11 > 12
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, XI <<<     >>> XIII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput XII

1 Sed esto, illas quas supra diximus poenas non timeamus rei; nunquid etiam praemium sperare possumus non merentes? Et ideo si opes non damus ob peccatorum redemptionem, demus saltem ad emendam beatitudinem; si non damus ne damnemur, demus saltem ut muneremur: quia etiam si praeterita mala non sint quae oporteat sanctos redimere, sunt tamen perennia bona quae magno debeant comparare; etiamsi poena non sit quae timeatur, est tamen regnum quod ambiatur; ac per hoc, etiamsi non habent sancti quae redimant, habent tamen quae emant.
2 Nisi forte aliquis damnum in emptione vereatur, videlicet ne plus commodet quam recipiat, ne grandia feneranti parva reddantur ne largitionem redhibitio non repenset, et data semel pretii magnitudine pecunia periclitetur emptoris; ac si magnum quid Domino commendarit in terra, non habeat Christus forsitan unde ei solvat in coelo.
3 Plane si ista dubitatio est, fieri nihil suadeo: quia nec prosunt omnino ulla dubitanti. Cassa quippe est operatio, si fides certa non fuerit; et frustra fenerat qui de receptione desperat. Christus enim, ut credimus, factorum omnium retributor est. Si ergo aut inopem eum qui retribuere non possit, aut infidelem putas esse qui nolit; quomodo ab eo retributionem sperare poteris, quem et impossibilitatis et infidelitatis ipse damnaveris?
4 Quod si non ita est, nec ambigis eum facturum esse quae dixit; quae insipientia aut qui error est ut non ei tantum des quantum potes, cum utique non dubites multo te plus recepturum esse quam dederis? Quae denique miseria ut malis nihil ex eis recipere quae relinquis, cum totum possis penitus possidere quod credis? Sed (miserum me!) puto, non creditur Deo.
5 Et quod dico puto, utinam ambigue putarem, et non evidenter agnoscerem. [ Sic habent duo codices regii et editio Pithoei. Prorsus bene. Antea legebatur: Laborarem fortasse intra me, vincerem opiniones meas, etc.] Laborarem fortasse intra me vincere opiniones meas, et cogerem sensum dubia non credere, ut mentem melioribus applicarem. Sed quid agimus? Non dubiis rebus vincimur, et evidentibus coarctamur. Quis enim Domino mente credit, et facultate non credit?
6 quis Deo animam suam mancipat, et pecuniam negat? quis promissis coelestibus fidem commodat, et non agit ut esse possit particeps promissionum? Et ideo cum videamus homines haec non agere, cogimur non credentes palam et evidenter agnoscere. Non licet ut eos nos Deo fidem putemus adhibere, cum illi se rebus clament negare. In quo necesse est infidelitatem pene omnium hominum plangi atque lugeri. O miseria! o perversitas! Homini ab homine creditur, et non creditur Deo.
7 Humanis promissionibus spes commodatur, Deo negatur. Omnia denique in rebus humanis spes futurorum agunt. Vita quoque ipsa haec temporaria non nisi spe alitur ac sustinetur. Ideo enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus. Ideo in vineis labor maximus ponitur, quia homines spes vindemiae consolatur. Ideo negotiatores thesauros suos emptionibus vacuant, dum venditionibus sperant esse cumulandos. Ideo navigantes vitam ventis ac tempestatibus credunt; ut spebus votisque potiantur.
8 Et quid plura? Pax quoque inter feras ac barbaras gentes spe innititur, et fide astipulante firmatur. Latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi invicem non negant, et quae promiserint, mutuo servaturos esse confidunt. Totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur. Solus Deus est de quo desperatur. Cumque [ In vetusto codice regio sic scriptum est: Cumque natura ipsa et elementa mundi. In recentiori vero: Cumque elementa mundi et ipsam naturam Dominus, etc.] elementa ipsa et naturam mundi Dominus noster fidelem fecerit, illi tantum prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus crederetur.
Salvianus Massiliensis HOME