Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput XI
| 1 | Unde cum haec tanta et cogitaverimus pariter et petierimus, videamus nunc et expendamus diligentissime, si est vel in actibus nostris vel in substantiis unde talia ac tanta a Deo emere possimus. Quod si non est, cur, rogo, non unusquisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non potest totum offerre quod debet? maxime cum Salvator ipse ac Deus noster nihil tutius ac salubrius omni homini esse dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae conlocare; idque praecipue et in vetere, et in nova lege mandaverit dicens quod, qui dividant propria, ditiores fiant, et quod misericordia a morte liberet (Tob. |
| 2 | XII, 9), Et alibi de sancto viro: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum [Psalm. CXI, 9]. In Evangelio quoque: Nolite, inquit, thesaurizare vobis thesauros in terra [Matth. VI, 19]. Et iterum: Non potestis Deo servire et mammonae [Ibid., 24]. Et iterum: Vae vobis, divites, qui habetis consolationes vestras [Luc. VI, 24]. Avaris quoque et inhumanitatis crimine reis: Ite, inquit, in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Quorum quae poena semper futura sit, facile intelligitur, quibus sors cum diabolo deputatur: per quae tamen tormenta maxima, non atrocissima illa in eis fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina puniuntur, sed sola tantummodo avaritia et abdicatrix misericordiae inhumanitas. |
| 3 | Unde intelligere nos convenit quid passuri sint quos, praeter alia peccata, etiam avaritia reos fecerit; cum summo supplicio afficiendi sint quos, expertes omnium peccatorum, solum avaritiae crimen morte damnarit. Quae utique si futura omnia credimus, absque dubio evitare debemus. Si autem non devitamus, profecto non credimus. Si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus. Neque enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat Christo esse credendum. |